Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

viamque invenit, qua tandem ad veram, grammaticam, historicam interpretationem, justumque artis criticae usum pervenire posset. Primo quidem in his literis colendis doctores Cfaristiani traditioneih in Judaeorum scholis servatam et disquisitiones a praestantissimis doctoribus Judaeis, Elia Levita, Kimchiis', Raschio, aliis institutas secuti sunt: mox vero successio quaedam scholarum, de ipsa hujus doctrinae methodo inter se dissentientium, enata est; êmersit identidem aliarum literarum, Chaldaicarum, SyriaCarum, Arabicarum, Aethiopicarum docta investigatio; exstiterunt viri ingenio, eruditione, industria praestantissimi, Buxtorfii, Glassius, Ludóvicus de Dieu, Castellus, Bo*

chartus, alii, qui lento quidem, sed certo gradu ad maturitatem hanc disciplinam perduxerunt. Maximum in haec studia fuit meritnm proavorum nostrorum, nobilissimae imprimis istius scholae Schultensianae, quae magno Alberto magistro, literarum maxime Arabicarum eruditionem, praestantissimosque librorum Manuscriptorum Lugduni Batavorum asservatos thesauros ad illustrandam linguam Hebraeam adhibuit. Quae omnia quanto theologiae ltfcro fuerint, vix ex aequo aestimare possumus, digne celebrare non possumus. Suam sane pertexuit indefesso labore telam Albertus Schultensius, quum ad literas Hebraeas rite intelligendas Arabum opem adhiberet: quod vero pensi reliquum erat, ut eodem modo eodemque consitio cognatarum linguarum, Aramaeae, Aethiopicae, Syri^acae excuterentur divitiae, id posteris suo commendavit exemplo. Neque post illum aut harum literarum

Sluiten