Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

serunt. Sic illi maxime viam aperuerunt et aperire pergunt, qua non tantum novae regiones, sed novus revera mundus, linguae ditissimae, antiquissimae, gravissimis et praestantissimis literarum monumentis conspicuae, alia et prorsus diversa ingenii humani veluti facies, quin ipsa aliquatenus stirpium Europaearum primordia revelantur. Quis non meminerit magnorum Hadriani Relandi, Davidis Millü, in hac ipsa doctrinarum sede ad hanc operam studiosorum aniraos excitantium? Quis praeclaros tacebit labores, quos, ut paucos tantum nominem, exantlarunt Careyius m India, Morrisonius, ipse eruditorum Jesuitarum in Sinensium imperio successor, Leydeckerus et Gerickius in insulis maris Indici. Quae omnia, etsi praecipue religionis promovendae causa agebantnr, simul tarnen recentiorum studia ad minus cognita aut prorsus ignorata converterunt, adjuvarunt, aluerunt. Pervestigatis olim Aegyptiorum et Phoenicum monumentis identidem nuperque accessit explorata, in vitamque quasi revocata Persarum, Assyriorum, Medorumque antiquitas, cum libris sacris V. T. arcte conjuncta, nee iis quae recens in lucem protracta sunt monumentis pretium suum constitisset, nisi veteris linguae Indicae et Persicae studia etiam viam aliquomodo parassent ad haec novissima interpretanda. Sic undecunque continuo succrescit, alitur, extenditur vetus illa literarum orientalium cum theologia rebusque Christianis necessitudo. Accedunt accelerata per terras itinera: accedunt quin ipsa saevissimi belli certamina, quae placidis eruditorum laboribus tranquil-

Sluiten