Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

lisque lucubrationibus suppetias occurrunt. Ex Oriente nata theologia ad Orientem fere redire cogitur; per multa saecula vinculum istud divinitus institutum neglexit Ecclesia Christiana, Orientis vix aliter memor, nisi propter miseros istos extorres, duro longoque jugo a Christianis oppressos Judaeos, sed ab Ecclesiae renovatione renovata quoque et ancta fuit neeessitudo cum literis orientalibus, tenentque nunc illae eum in rérum ordine locum, ut non tantum ab humanitatis studio, sed etiam a theologia non ullo amplius modo divelli possint.

IV. Et sic tandem istam, de qua dicimus, literarum orientalium cum theologia necessitudinem nostro quoque tempore religiose colendam censemus. Quid enim? Unum illud est vinculum, quod junxit gemina origo, confirmavit divina auctoritas, adstrinxerunt communia tam refijgionis quam literarum fata. Ab eo nexus est humani generis in utramque partem progressus, nee si solvatur aut divellatur, minus inde detrimenti theologia, quam literae orientales' capient. Germanae quidem philosophiae usum nullo modo a theologorum scholis exsulare oportet, sed ne haec ad disputationes abstrusiores et ad commenta saepe cassa et inania dilabatur, optimum praesidium praebet literarum et historiae Orientis studium. Uberrimus enim hic fons, unde continuo nutriatur viresque adeo novas in singulis suae discipbnaé partibus adquirat theologia. Ex Oriente prodierunt religiones antiquissimae, consecratissimae, ad educandum genus huma-

Sluiten