Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quae lucem vel bistoriae ecclesiasticae, vel diversae inter Christianos Sacri Codicis interpretandi rationi, quin ipsis theologorum litibus aut haeresibus affundent, aut utilia ad reUgionem propagandam consilia dabunt. Quae vitae religiosae et ethicae leges, sive fidei placita et morum praecepta exponere, intelligere, inque unum corpus redigere sibi proponit theologia systematica, ad suae disciplinae principia constituenda, ad continuüm literarum sacrarum usum, ad placitorum historiam per temporis decursum persequendam, semper his literis uti rerumque intelligentiam ab iis repetere debebit. Quin vel in eam, quae quasi universae theologicae scientiae culmen haberi potest, theologiam practicam efficacitate sua non carebunt literae orientales. Ex Orientis literis et monumentis quaenam ibi fuerit vetus Ecclesiae forma, regimen, constitutio, cultus, ritus, cantus, instituta, leges, disciplina, mores, non sine fructu discat. Ut hoe unum afferam, in antiquis Syrörüm scrijtis supersunt veteris liturgiae monumenta , hymnos dico sacros, ritus ecclesiasticos, ad hanc theologiae practicae partem excolendam forte utihssima. Sic imperant, vel potius officia sua praestant mbivis theologiae literae orientales: nulla est hujus pars, quae earum praesidio sine damno indigebit. Sed dubitet forte quis, an non theologus iis omnibus carere alioque, si non meliori, attamen faciliori modo sibi prospicere possit; dicat forte, haec olim fuisse necessaria, nunc vero supervacanea, tot jam adesse adminicula, innumeros nimirum in libros sacros commentarios, multosque jam ipsa harum literarum ope collegisse et adbibuisse, quae theologis

Sluiten