Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

usui esse possunt: cur ergo istis insudandnm, cum longe commodius sit paratisuti? Sunt omnino, qui aliorum, quam suis oculis videre, qui ad rivulos accedere, quam ipsum fontem petere malunt: neque vero illi germani theologi dicendi, qui se ullo labore a perfectiore et accuratiore rerum divinarum cognitione absterreri patiantur. Profecto non sunt ea, quemadmodum nee tota theologia, ad salutem necessaria, non ab iis pendet fidei sinceritas et puritas, vitae integritas, caritatis fervor, spei firmitas, sed qui rebus divinis bene instructus, accurata et interiori veritatis coelestis ejusque histöriae cognitione imbutus theologus haberi vult, ea ne evitet aut fugiat, quid dicam, potius amet, quaerat, in deliciis habeat, quibus res divinas, quantum fieri potest, melius perspicere et ad munus sanctissimüm recte obeundum aptus reddi potest. Neque hrficem literas orientales omni cum theologia, ex qua maxime illarum studium natum est, commercio carere posse putamus. Quid enim theologis majorem harum literarum amorem injiciet, viresque addet ad ardua superanda, quam si de arcto earum cum rebus gravissimis sanctissimisque vinculo penitus ipsis constiterit. Non quidem cum iis facimus, qui in omnibus, quid utile sit, tantum quaerentes, nibil quoque discendum putant, nisi quod prosit. Quae discuntur, propter se ipsa discenda sunt: quamquam et rerum usus minime negligendus est. Laudandum est eorum studium, qui in literas orientales sive Semiticas, sive latiori sensu Asiaticas, eam ob causam incumbunt, ut cujusque earum indolem, leges, formas perspiciant, vel qui

Sluiten