Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

diversas cogitandi et loquendi rationes, diversarum gentium ingenii vires modumque religionis, vel novas historiae partes, antiquissima monumenta, literis aut simulacris. expressa, regnorum gentiumque mutationes, aut instituta, leges, mores, loco et temporis intervallo distinctos, intelligere cupiunt, vel qui literis elegantioribus unice dediti, carminum febularumve duleedine trahi se patiuntur, vel tandem qui hujus illiusve artis et disciplinae, astronomiae, geometriae, arithmeticae, medicinae, naturae indagationis primordia et incrementa in Oriente perscrutari, quaeque olimcQgnita fuerunt cum recentioribus inventis componere student. Fato quodam haec, quam vivimus, aetas ad haec studia agitanda compcllitur. Aliud aliis consilium, quo his literis erudiantur, animo obversatur: unus omnium horum laborum fructus est eritque: ad veram humanitatem progressus. Inde jam olim alii ad Scripturam Sacram interpretandam ejusque nodos solvendos adjumenta petiverunt: alii, de quibus gravius aliquid dicere nolumus, ex eodem armamentario tela promserunt y quibus ejus auctoritatem impugnarent. Utrique, dum sua satagunt, id saltem probaverunt, posterorumque animis id inculcavisse censendi sunt, nostrae diei diluculum in Oriente effulsisse, scintillisquc inde collectis, quae adhuc sive in origine, sive in fatis, sive in argumento nostrae religionis obscuriora sunt, posse collustrari. Prae caeteris vero ad linguas literasque orientales excolendas divino quasi nutu incitantur Europae istae gentes, quas cum divegsis Orientis partibus sive imperii auctoritas, sive foederum jus, sive

Sluiten