Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

mercaturae opportunitas conjunxit. Ecclesiae autem maxime interest, earum Orientis gentium literas cu-* rare, ad quas veritatis Christianae facem perferre conatur, vel quibuscum dudum contracta consuetudo constans bene merendi officium imponit, quale nobis Batavis vetus et arctissimum vinculum intercedit cum fortunatis illis Indiae Orientalis insulis, fortunatioribus etiam dicendis, si iis afiulsisset jam ubique salutis veraeque vitae dies. Si maturam abundantemque nostro tempore inter Mubammedanos et ethnicos regni coelestis messem, raras operas respicimus, profecto optandum est, ut in dies plures existant Evangelii praecones, fide et Spiritu Sancto pleni, quos, quo praeclarius suo munere fungantur, ante omnia eas linguas ediscere oportet, sine quibus cum indigenis nulla contrahi potest famibaritas. Adest ita et diversis modis stringitur lit§rarum orientalium cum re Christiana necessitudo: quam si contemnamus aut parvi faciamus, ipsam rem religionis multarumque gentium salutem negligemus. His tarnen omnibus* beet justo suo pondere pretioque aestimandis, boe semper anteponendum nobis videtur, a quo incepimus, sacrum illud et quasi nativum literarum orientalium cum theologia vinculum, quo, quoscunque faciat istarum literarum studium progressus, quoscunque ferat novos, majores, praestantiores in dies fructus, omnes in ipsius theologiae usum et commodum adhibeantur convertanturque. Haec, nisi prorsus fallor, fuit immortaUs scholae Schultensianae gloria vel potius meritum, a nullis successorum, quantumvis in eadem

3

Sluiten