Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

hac disciplina praestantïbus, ei praereptum, quod universae suae eruditionis orientalis copiam in Codicis Sacri interpretationem et per eam in theologiae perfectionem impenderit. Hoe quoque omnibus, qui Theologi non dici, sed esse cupiunt, semper curae cordique sit, ut istas literas hanc ob causam diligant magnique faciant, hac cogitatione moti ediscant, hunc in usum eraditionem suam adhibeant. Praeclarum omnino est scientiae humanae proferre pomoeria, veteris aevi monumenta retegere, obscura hactenus gentium fata, mores, instituta, reUgiones, ipsum ingenium mentemque explicare; praeclarius vero omnes labores, omnes ingenii eruditionisque profectus Deo religionique dicare et in ejus honorem, inque verum generis humani emolumentum conferre. Non quidem hoe a singulis theologis exigitur, ut rerum in Oriente gestarum notitiam augeant, Orientis monumenta explieent, mores, instituta, disciplinas, artes gentium orientalium exponant: non omnes theologi ad Evangelium inter istas nationes annuntiandum, vel ad Sacram Scripturam in diversissimas Orientis linguas vertendam, vel ad propagationem religionis Christianae in ea orbis parte dirigendam et moderandam vocantoir: omnes vero, qui aliis veritatis divinae duces esse cupiunt; ita eas literas ediscere oportet, ut singulae disciplinae theologicae suum inde fructum repetant. Ut omnibus, qui Christi nomen ferunt, nihil ejus religione carius antiquiusque esse potest, sic summa quoque cum pietate observandum et posteris tradendum putamus illud literarum orientalium cum theologia

Sluiten