Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

foedus, quod tanti momenti et olim fuit et semper erit non tantum ut sarta tecta permaneat, sed ut propagetur etiam perficiaturque ecclesia Christiana.

Leviter adumhrare institui literarum orientalium cum theologia necessitudinem, ut Vobis, Viri Illustrissimi, hujus Academiae Curatores! exponerem, qua mente, quo consilio, qua spe hoe, quod mihi demandastis, munus capessere' sustinuerim. Ex iis, quae dixi, intelligetis eodem nexu, me judice, praeteritos, quos in gravissimis antistitis partibus obeundis transegi annos, cum novo quod ingredior curriculo contineri. Nee si theologiae antecessor literarum spreverim praesidium, nunc in literarum professione sanctissimae illius disciplinae, quin disciplinarum quasi colophonis wbüvisear. Vestris commendato suffragiis, a Eege augustissimo munus hoe, haud minus plenum laboris, quam honore conspicuum, mihi impositum fuit et gratias profecto sinceras Vobis persolvere me'oportet propter eximiam, quam de me studiisque meis concepistis existimationem. Sin vero, quid illustris hujus Academiae gloria, quid status ecclesiae, quid res publica, quid studiorum orientalium nostro tempore fastigium flagitent, perpendo, profecto animum despondeo viresque prorsus me deficere sentio. Non unus mqrtalis, sed plures vocandi fuissent professores, qui hanc latissimam orientalium literarum provinciam recte tuerentur, quodque a pluribus vix perfici potest opus, id ab uno si exspectetur, paene iniquum est. Accedit

Sluiten