Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

autem ad haec, quae vehementer animum mihi deprimit tenuitatis meae cogitatio. Quomodo enim optimae, quam de me nutrivistis, spei satisfacere possim , nisi me erigat et firma auxilii divini, quod toties sum expertus, spes et de Vobis, Viri Amplissimi! certa persuasio, quod qui mihi tantum dedistis benevolentiae testimonium, me quoque ad munus meum gravissimum ïaudabiliter obeundum adjuvare et sustentare velitisExigua sunt, quae mihi largitus est Deus O. M., sed ea serio et strenue partibus meis explendis impendèrej omnesque vires intendere in optimae hujus juventutis salutem, et in inclytae hujus Academiae gloriam ita constitui, ut si minus eruditionis ambitu laborumve fructu, bona tarnen voluntate efrindefessa industria aliquomodo Vobis placere possim. Vos, qua estis Ihbmanitate curaque in hujus, cui praeestis, Academiae commodis promo vendis, ut et porro' mihi favere et quantum fieri potest, quae desiderantur in hujus Academiae bibliotheca studii literarum orientalium adminicula suppeditare veütis, enixe precor. Vobis concedat Deus et vitam longam, fortunamque laetam, itaque adjuvet operam Vestram, ut VestiiÉr sub auspiciis magis magisque floreat haec alma doctrinarum sedes.

Vobis me commendatum volo, Viri Amplissimi! qui buic regioni et urbi praeestis, ut tranquillus ipse civis Vestri sub tutela regiminis vivam. Vos me civem habebitis, ut salutis patriae, sic et pacis, utilitatis pubbcae, omniumque bonarum rerum studiosissimum, cui exoptatissimum erit et Vobis obsequium praestare et pro viribus qiddquid valeo in bonum publicum conferrei:

Sluiten