Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

dicere Seminario Evangelico-Lutheranorum, et mihi carissimo, et Tuo consortio, si fieri potest, cariori, Clarissime Nieuwenhuis! per plures annos collega aestumatissime. Utinam Deus Tibi largiatur, ut diu huic, quod animo amplector, Seminario commodo sis ac decori, eique cum adjungendo brevi, ut speramus, collega concordi animo, optime ut soles, consulere pergas. Non tam meis votis, quam Dei nutui obsequutus ad Vos veni, Viri clarissimi, hujus Academiae Professores! ea spe ut in Vestra societate ipse plura edocear: Vestro exemplo ductus et excitatus in majori hujus Academiae frequentia, ut pluribus prosim, mihi quoque contingat. Vos omnes ut diu adhuc et juventuti et Academiae et scientiae commodis laudibusque inserviatis, faxit Deus O. M.

Vobis ego quoque, quidquid mihi vitae viriumque concedatur dicare cupio, optimi Juvenes! hujus Academiae alumni, spes patriae et ecclesiae, Vobis imprirl&is, quos futuros spero mei discipulos et stüdiorum socios. De Vobis praesertim, quibus animus est vitam impendere Christo ejusque Ecclesiae, auguror, quod et omnium bonarum rerum cupidos et illarum literarum amantes Vos praestituri sitis, quarum studium tam arcto vinculo cum theologia conjunctum est. Me Vestrorum ducem studiorum accipere velitis, non tam eruditione, quam bona voluntate, summaque in Vos benevolentia animique ardore nemini secundum. Non rerum saepe arduarum morosum magistrum, sed officiosum adjutorem, boni vërique quaerendi adsiduum sodalem me experiemini. Quotquot hic adestis, sive

Sluiten