Geen zoekvraag opgegeven

Tekst
Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

20 DISSERTATIO JURIDICA

fime videndum, quaenam dicatur Captatoria heredis Inftitutio.

Captatoria Inftitutio Romanis dicebatur.

O Cum quis conditione Inftitutioni adjefta fibi captat hereditatem alienam.

2) Si quis alium heredem fcribit'eo animo, ut ipfe ab eo heres fcribatur, veluti, ex qua parte Titius me heredem fcripferit, ex ea parte mihi heres efto.

3) Si quis non fibi, fed alii captat hereditatem alienam, veluti ex qua parte Titius uxorem meam heredem fcripferit, ex ea parte mihi heres efto. L. 71. §. lmff. de hered. Inftit. Ejusmodi Inftitutiones fpeciali Senatusconfulto fuere prohibitae d. L. 71. Pro captatoria Inftitutione tantum habetur ea, qua quis hereditatem alienam in futurum captat, non in praeteritum; proinde captatoria Inftitutio non eft, fi quis dicat, ex qua parte Titius me heredem fcripfic, ex ea parte mihi heres efto.

Tales vero captatoriae Inftitutiones etiam in teftamentis militum fuere prohibitae in d. L. ir. C. de teft. Milit.

§. 29. Expofitis Privilegiis Militum praecipuis, reftat,ut videamus, quando illa Privilegia ceflent.

1) Primo quidem celfat Jus militare teftamentum condendi, fi miles extra expeditionem eft, uti fupra vidimus.

2) In teftamento ejus, qui ignominiae caufa ab Exercitu dimiflus eft , cujus teftamentum Jure militari confeóium ftatim corruit; & denique

3) In teftamento, quod quidem Jure militari faftum eft,

fed

Sluiten