Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tas; sed in homine adeo sublimis ingenii profunditas, adeo veges, et abstracta, tam fervens sapientiae studium, ut in recondita Academiae penetralia solus nostris temporibus admissus videatur: ac Picus a Marsilio aperte quandoque dissentire; Diaccetus praeceptorem suum ubique laudare, ac defendere. Sed absit, ut ego de tantis viris judicium exprimam. Exibunt, spero, cito in vulgus Diacceti nonnullae in Platonem Commentationes, quibus, quantus in omni philosophia ille sit, omnibus ostendetur.

XXII - Fuit viventis adhuc M&rsilii celebris fama per totum fere terrarum orbem; quo factum est, ut Xystus IV Pontifex Maximus, vir magni animi, ac singularis doctrinae et ex amplissimo Romanae Curiae Senatu Patres plerique magnis pollicitationibus contenderint, ut Romam Marsilius accerseretur; nihilo secius, et Mathias Pannoniae Rex, vir ingentis spiritus, ac nominis, et Principes alii adnisi sunt, non parvis quidem propositis praemiis, ut Marsilius, relicta urbe Florentia, ad Platonica praecepta propaganda ad illos accederet. Sed ille praesenti semper fortuna contentus, nullis umquam potuit rationibus, precibus, aut praemiis dimoveri, ut, relictis Medicibus suis, quibus omnia sua accepta referebat, et amicis sibi charissimis, matre senio confecta atque Academia tam florenti, ullas acciperet quantumlibet magnas, et amplas fortunae conditiones.

XXIII - Contentus igitur quiete sua, quum a patria divelli non posset, accedebant undecumque quotidie ad eum videndum, atque audiendum viri ingenio, ac doctrina praestantissimi, in quibus ut alios omittam, Picus ille Mirandula, de quo supra diximus. Hic quum Florentiam venisset, aedes Marsilio vicinas conduxit humiles admodum; quas tarnen totum fere triennium habitavit, Florentinisque etiam adscribi Civis ultro postulavit. Petrus quoque Leo Medicorum suae aetatis facile princeps ac naturae reconditorum indagator acerrimus, Platonicis, et Marsilio operam assiduam dedit, eamque summo semper in honore habuit.

XXIV - Haec fere sunt, quae hactenus de Marsilio acceperim. Obiit Calendis Octobris Anno a salute Christiana nonagesimo nono supra millesimum quadringentesimum; qua etiam die Paullus Vitellius, Florentini exercitus ductor, e Pisanis Castris in Urbem vi deductus, adversantibus quamquam primae nobilitatis viris, vita privatus est. Mors vero illi sive a senio contigerit, sive, ut nonnulli asserunt, ex alvi solutione, non mihi exploratum satis. Pompam funeris comitati sunt amici omnes, atque ex nobilitate quamplures. Funebrem orationem Marcellus Virgilius habuit; sepultus est in Aede Divae Reparatae, atque in Sepulcro Canonicis dedicato, Florentino populo non sine dolore, ac lacrymis prosequente.

F I N I S.

Sluiten