is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Astrologia non a Graecis est inventa, sed e Babylonia per Asiam ad Graecos pervenit. Apud Homerum tantummodo nomina nonnulla siderum, velut Ursae Maioris sive Plaustri, Pleiadum, Hyadum, Boötis, Orionis legimus, qui duces sunt Ulixis, a Calypsone domum revertentis 1). Hesiodus autem iam agricolas monet de variis laboribus rusticis, qui sideribus orientibus aut occidentibus suscipiendi sint, sed neque antiquis illis temporibus neque quinto quartove saeculo ante Chr. n. usquam astrologiae 2) mentio fit. Postquam vero Alexander Magnus expeditionibus suis orientem Graecis aperuit et Berosus Chaldaeus in insula Co consedit ibique disciplinam Chaldaeorum patefecit ó), astrologia in Graeciam recepta, ab Epigene Byzantino et Critodemo 4) primis culta est. Sed iam multo ante a philosophis et astronomis terra Graeca quasi praeparata erat, quae semina peregrinae artis acciperet. Nam Timocharis, Aristyllus, Aristarchus astronomi 5) circiter as 293— 272 a. Chr. n. iam sphaeram describere rationesque mathematicas adhibere coeperant (plus saeculo ante Hipparchum astronomum, qui circiter am 150 a. Chr. n. praecessionem aequinoctiorum G) invenit), philosophi autem discipulis suis persuaserant omnes partes totius mundi inter se aptas colligatasque cohaerere: Heraclitus animam scintillam stellaris essentiae appellaverat7), Empedocleselementorumclnoppoïaqessedocuerat, quae cum astris vim suam in homines emittentibus comparari poterant. Itaque baud difficile erat Beroso 8) aequalibus suis persuadere, quemadmodum sol faceret, ut herbae crescerent, luna, ut mare invicem accederet recederetque, stellas quoque efficere, ut sors humana modo felix modo misera esset, neque sidera micantia propter magnificentiam suam hominibus esse data, ut haberent quae admirarentur, sed certam necessitudinem intercedere inter caelum cursumque stellarum et terram hominumque fortunam.

At in Babylonia astrologia non tam late patuit quam in Cfraecia et Italia. Chaldaei enim maxime regum et populorum sortem spectabant, veruin Graedis astrologis etiam singulorum hominum sors cordi

*) Hom. Od. V 272- 275; II. XVIII 486 -489.

') Fortasse Euripidi astrologia non plane ignota fuit, fragm. trag.2 482 N, Pauly- Wissowa II 1810, 39. 3) Vitr. de arch. IX 2, 1. *) Pauly—Wissowa VI 65, 63; 66, 95 Susemihl, Gr. L. in der Al. I 718, 62; Diels Dox. 196. 5) Bouché—Leclercq 1.1. p. 38, Susemihl 1.1. I 718, 720. 6) Susemihl 1.1. I p. 770, adn. 287. 7) Macr. Somn. Scip. I 14, 19.

®) Plin. n. h. VII § 193; Cic. de div. I § 2.