is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

consensu domicilium suum in Tauro haberet1). Non multo post Caesaris obitum cometes apparuit, quo significari vulgus credidit Caesaris animam inter deorum immortalium numina receptam, ipse Augustus interiore gaudio sibi illum natum seque in eo nasci interpretatus est2). Idem in secessu Apolloniae 3) Theogenis mathematici pergulam comité Agrippa ascenderat 4). Cum autem Agrippae, qui prior consulebat, magna et paene incredibilia praedicerentur, reticere ipse genituram snam nee veile edere perseverabat, metu ac pudore ne minor inveniretur. Qua tarnen post multas adhortationes vix et cunctanter edita exilivit Theogenes adoravitque eum. Tantam mox fiduciam fati Augustus habuit, ut thema suum vulgaverit nummumque argenteum nota sideris Capricorni, quo natus est, percusserit 5). Neque Tiberius ab astrologia abhorrebat, dummodo ne in ipsius imperium a consulentibus quaereretur. Notum est „praesagium eius 6) de Servio Galba, qui anno 33 p. Chr. consul erat. Quem accitum et diversis sermonibus pertemptatum postremo Graecis verbis in hanc sententiam allocutus est: 'et tu, Galba, quandoque degustabis imperium', seram ac brevem potentiam significans, scientia Chaldaeorum artis, cuius apiscendae otium apud Rhodum, magistrum Thrasyllum habuit, peritiam eius hoe modo expertus." (21) „Quotiens super tali negotio consultaret, edita domus parte ac liberti unius conscientia utebatur. Is litterarum ignarus, corpore valido, per avia ac derupta (nam saxis domus imminet) praeibat eum, cuius artem experiri Tiberius statuisset et regredientem, si vanitatis aut fraudum suspicio incesserat, in subiectum mare praecipitabat, ne index arcani existeret. Igitur Thrasyllus isdem rupibus inductus, postquam percontantem commoverat, imperium ipsi et futura sollerter patefaciens, interrogatur, an suam quoque genitalem horam comperisset; quem tum annum, quem diem haberet7). Ille positus siderum et spatia dimensus, haerere primo, dein pavescere, et quantum introspiceret, magis ac magis trepidus admirationis et metus, postremo exclamat ambiguum sibi ac prope ultimum discrimen instare. Tum complexus eum Tiberius praescium periculorum et incolumem fore gratatur; quaeque dixerat, oracli vice accipiens inter intimos amicorum tenet." Haec Tacitus, neque mirum poetas et scriptores principum

*) Bouché—Leclercq 1.1. p. 184; Boll, Sterngl. und Sternd. 73.

*) Plin. n. h. II § 94. ') Gardthausen, Augustus und s. Z. 51; 736. ') Suet. Aug. 94. 5) Cf. Comm. ad Man. II 507—509. ") Tac. ann. VI 20—21. ') Cf. p. 4 (xxrap%ai).