is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Hor. C. I 12, 18 'nee viget quidquam simile aut secundum', Mnem. 41, p. 199. 809 alia praeter stellas et signa, supra commemorata (805). Quae sunt illa ? Primo obtutu planetae indicati esse videntur, sed quomodo illi possunt dici volitare inter terram et caelum? (v. 810). Hoe de nullo alio igne caelesti valere potest nisi de cometis (Ach. p. 69, 2 M.: dvl o'jy. i'j ovpavü, vu. ev ~C> c/.zpi). Itaque cum Bentleio versus 811—812 spurios esse iudico, etsi ordo stellarum errantium idem est atque is qui a Platone (Tim. 38 D) Posidonio institutus esse perhibetur, cf. Boll Jahrb. Suppl. 21 p. 220, Ed. Müllei 1.1. p. 14(Aliam ob causam versus V 6—7 interpolati esse videntur). De hoe septem planetarum ordine qui nititur longitudine temporis, quo ciicumferri videntur, cf. Gem. p. 12 (c. I §§ 23 30)' Saturnus, Iuppiter, Mars, Sol, Venus, Mercurius, Luna (Boll, Sterngl. und Sternd. 53). De planetarum quinque ordine vetustiore et recentiore qui apud Chaldaeos valebat cf. Boll", Sprechsaal (Zeitschr. für Assyriologie) XXVIII p. 342 sqq.: ordo vetustior: Iuppiter, Venus, Saturnus, Mercurius, Mars; recentior: Iuppiter, Venus, Mercurius, Saturnus, Mars (huic ordini praemittuntur Luna et Sol, Bezold Sterngl. und Sternd. 3).

813 816 Priusquam poeta'originem et formas describit cometa-

rum, lectoribus hoe inculcare vult cometas raro ac subito oriri et modo ortos perire, hac in re parum curans utrum de veris cometis, qui nonnumquam per sex menses observanttir, an de stellis transvolantibus loquatur. Fortasse Posidonii verba non recte intellexit, cf. Sen. Nat. Quaest. VII 19, 2: 'quidam aiunt esse quidem (cometas), sed habere cursus suos et post certa lustra in conspectum mortalium exire, quidam (velut Posidonius) esse quidem sed non quibus siderum nomen imponas, quia dilabuntur nee diu durant et exigui temporis moia dissipantur', cf. vv. 823—826. 813 rans ovti natalibus ignes cum Bentl. dedi. Emendatio ultimi vocabuli difficilis est, quia verba natalibus... rapti in M omissa sunt. 815 tractos: 'per igneos tractus labentia' Sen. Nat. Quaest. VII 1 § 6; Verg. G. I 367. 816 motus sc. naturae. 817—876 De cometarum origine tres sententiae a Manilio proferuntur, quarum altera (vv. 867—872) et tertia (vv. 873 875) breviter perstringuntur, prima multis verbis tractatur (vv. 817— 866). Est haec sententia Aristotelis, non Posidonii sed sine dubio a Posidonio commemorata, ut recte animadvertit Malchinus frustra oppugnante Eduino Muellero, cf. Sen. N. Qu. I 1 § 7: Aristote-