is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

(Mayor): 'homo... est quaedem particula perfecti'; Epictet. diss. 1 14 § 6 : at i|cruvaystg ~o> 3c£> «ts avroö u. opia onnet.t xat aTOanafffxaia' Plin. n. h. II § 95 : 'idem Hipparchus numquam satis laudatus, ut quo nemo magis approbaverit cognationem cum homine siderum animasque nostras partem esse caeli'.1) 117 convexi sc. caeli. Apud Vergilium plerumque numerus pluralis convexa (subst.) occurrit (Aen. VI 241 Norden), semel singularis Aen. I 310: 'convexum nemorum'. 118 choros, cf. 1 671: 'varias... choreas'. 119 stellis — planetis (cf. ind. ed. crit. p. 182). 120 Versus spurius, additus ab eo, qui in universi descriptione terram et mare desiderabat, nee minus quae sub orbe terrarum sunt. Constructio mira iam versum damnat, nam voluit auctor: 'ac terras fretumque caelo (subiecta) et ea quae utrisque (sc. terris et freto) subiecta sunt'. 121 angusto, cf. I\ 929 -93°-

122 animis oculos natura dedisset, cf. Aesch. Prom. 499Sv/jtcÓ;' zat (pXoywjia Tr,aa~a npoffS^v ovt STrapysp-a. 123 co-

gnatam subst. iunctum cum genetevo sui, Kuehner L. Gr-'. II, 1 p. 316,4. — ipsam = se ipsam,-Schmalz L. Gr4, p. 619,5. 124/5 caeloque veniret quod vocat eet.: vox a caelo veniret — Schmalz ibid. p. 387 (§ 104) — quae homines ad caelum vocaret, ut cum eo commercium haberent et ex astris fata sua cognoscerent. 127 8 Ipse mundus sponte sua hominem sortem docere vult, non coactus: hanc sententiam poeta lectoribus inculcare conatur (cf. vv. 115, 114)- — velut in semet appositio est vocabuli in orbem indicatque: velut in suos fines terrestres, quo mundum sive caelum ab homine deduci nefas nisi sponte et ultro. 130 Jides... jidemque: argutiae Manilianae, quarum sensus hic est: fides, quam caelum hominibus praestat eo quod sponte sua iis auxilio venit, jidem faciet cum astrologiae tum verbis poetae de caelo canentis, nam fata hvimana e stellis praedicta caeli est opus. Recte Ellisius N. M. p. 31 'fides' interpretatur per: vhoiitertta naturae. 131 nam neque decipitur ratio eet.: ïpsa natura seriem et colligationem quandam causarum (Cic. de div. I 55—56) homini praebet, quam qui perspicit, falli non potest. Itaque eventi/s (!33) respondet causae et quisquis causam scit, eventum non ignorat, nisi ratio ei deest. 132 ac veris credita causis: si quis rite viam res futuras

') Versus 115 et 116 scripsit Goethe in libro, qui 'Brockenbuch' inscnbitur (Boll, Sterngl. unii Sternd. p. 100).