is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

lateribus dictum, ut supra (v. 274), quasi circuitus trianguli una linea sit, in tres partes divisa. 339 Nisi pro signata legendum est sinuata quod referendum est ad dispendia, versum sic intellego: cum linea (trianguli circuitus) recta linquet dispendia viae {= ipsum circulum, qui ita appellatur quia compendio viae oppositus est), postquam ea signaverit (= tetigerit, strinxerit eo loco, unde incipit). 340 his sc. locis (hoe pronomen premendum), non aliis. Sic intellegitur quae sequitur coniunctio (v. 342) quocirca. 342—345 Optimo iure Bentleins versus 343 et 344 expunxit, quod male repetiti sint ex 318 et 319. Illis omissis sententia recte procedit: non omnis genitura h. e. non omne signum, in quo horoscopus est, consensum habet vel consentit cum iis signis, quae specie, non revera eius trigona sunt. Idem valet de quadratis (vv. 345—34^)- — commercia rerum cf.- II 125, 467. 347—351 Differt, utrum latus trianguli vel quadrati subiectum sit are ui, qui iustum numerum partium habet, necne, cf. quae disputata sunt ad v. 297. 350 in plura... signa: extra circulum, quem signa zodiaci efficiunt. ratio sc. mathematica. 351 numeris memo/ ata numerata. orbem = zodiacum. 352—357 vis trigoni longe maioi est quam quadrati, cum latus trigoni propior terram sit quam quadrati. Ita Manilius rem explicat et trigona quadratis anteponit, etsi proprie ei demonstrandum erat vinculum inter signa trigona artius esse quam inter quadrata, cf. Bouché-Leclercq 1. 1. p. 173, 3. 354 summoto... templo = cum quadrati circuitus longe absit (cf. v. 668).

356 visi/s eorum: aspectus trigoni. 357 injectum: suis viribus imbutum, cf. IV 742; Boll., Stud. über Cl. Ptol. p. 195.

358—384 Hexagona duo in zodiaco descripta tractantur, de quibus cf. Bouché-Leclercq 1. 1. p. 172, 1. Ut ille, recepi in versum 358 Iacobi coniecturam debilia, deinde cum Housmano et Ellisio in v. 361 scripsi: praeteriens formatur. Rursus ManiHus, sicut in v. 274, circuitum hexagoni in circulo descriptum sibi proponit quasi unam lineam, quae sexies interrumpitur circulum tangens et angulum efficiens.

358 alternis: sive masculinis sive femininis, cf. 151 sqq. — debilia: quoniam linea longe a terra abest, cf. 354 sqq. 360 invita angusto... otbt. haec inter se iungenda sunt, nam eo quod arcus lateri hexagoni circumtentus, brevis est, linea quasi nolens usque curvatur per circulum zodiaci. Angustus orbis non est tota nepicpépeia. (Seal.) sed sexta pars. 362/3 et. . que, cf. Kuehner L.G. II2 2 p. 360. — devertitur: