is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quamvis septimo quoque loco posita tantopere inter se distent. Est quaedam hypallage adiectivi, cf. Kuehner L. G. II2 i § 60. 399 ministrant sc. iis, qui tum nati sunt. 400 vel bello vel pace: sive inimicitias sive amicitiam inter se gerunt. — ut tempora poscunt: iam occupat poeta argumentum, quod postea demum expositurus est (418—422). 401 stellis cf. supra. 403 celebrare — recensere.

408 orbe de horizonte, ut III 205. 409 More suo Manilius argumentum loei uno versu complectitur, cf. ad I 214. — cursus — motus, cf. v. 415 volitant. 412 genere ex sirnili (ita scripsi pro: genera (<genere F) exemplis O) = ex eodem sexu, cf. Mnem. XLI (1913) p. 202. 413 suorum sc. sociorum, twv qui eiusdem (feminei)j sexus sunt. 416 natura = sexus. 418 fe~ mineo (dativus) referendum est ad tibi (417), quae interpretatio praestare videtur illi, qua suppletur 'signo'. 419 hinc = ex parte brumae. 420 hinc — ex parte aestatis. — nudusque in solibus (collibus 0) orbis: 'cur vero in collibus potius quam in campis vel arvis?', 'ita Bentleius rogat. Sed praeterea praepositio in, si collibus legimus, sensum habet (= „in the matter of" Garrod), in hoe saltem versu non ferendum, cf. Verg. G. I 66. 421 aequans recte Breiter pro aequant (0), aequat (Garrod), nam in hac enumeratione et oppositione (rigor, glacies, albentia rura; sitis, sudor, nudus orbisj non novum verbum ('aequat) exspectatur, sed novum substantivum nox fjVigida brumae) cum suo attributo aequans. Fortasse hic versus ponendus est ante v. 420. 423 parte sc. caeli, quae respondet tam diversis partibus anni. Numerus singularis (parte) ostendit hoe vocabulum magis in universum dictum esse. — Scripsi nee mirere cum G, quoniam ratio flagitat hanc sententiam: atque idcirco noli mirari. Si legimus ne mirere, exsistit post v. 422 ellipsis illa, praesertim Ovidio cara, verbi dicendi ('hoe tibi dico', ne). 425 in totum (imprimis frequens apud Col. et Plin. maiorem), cf. II 688, III 390, 553; Kuehner LG. II 1, p. 569. — quia arte iungendum est cum locutione in totum. Est pugna quaedam inter Arietem et Libram, quia ver differt ab auctumno, sed non in totum, quia longitudo dierum et noctium vere et auctumno similis est. 427 ratione pari est sc. signum Lanigeri Libraeque (cf. v. 424). 428 ejjiciunt: subiectum variatur, quia poeta cogitat de Ariete et Libra; tempora obiectum est. 430 articulis, cf. 657, Lucr. V 687/8; Plin. n. h. 18 § 222. Annus totus cum ramo