is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

(134—137), 11 valetudo (138—144), 12 votorum effectus (145—155).

46 constiterit. . . condita sc. res summa, quae vigilanti mente animadversa et recondita bene in mente haerebit. — constiterit fut. exact, verbi consistendi. — sensu = afaS-fosi. 48 per moenia mundi cf. ed. crit. p. 193 ad h. v. 49 orbem concluderet cf. Cic. de n. d. II § 115: 'maxime autem corpora inter se iuncta permanent, cum quasi quodam

vinculo circumdato colligantur; quod facit ea natura, quae et ad

medium rapit et convertit extrema'. 50 pendentem in medium: ad medium raptum, cf. Ov. Met. VIII 145 : 'pendebat in auras' (optimi codd. MN). 53 tn alternum: vicissim, mutuo. 55 aeterno (Bentl.) religatus foedere, cf. Aetn. 230: 'et firma aeterno religata est machina v i n c 1 o' (cf. locum Ciceronis ad v. 49 laudatum). 56 a summa... ratione, cf. Cic. de n. d. II § 115 : 'natura quae per omnem mundum omnia mente et ratione conficiens funditur.' 59 operum humanorum. — lucis: vitae. — quae: ut ea. 61 quae: sententia relativa continuatur; non nova sententia ab hoe versu incipit, ut Housmanus vult, qui hac constructione cogitur quasi iungere cum verbo obtineant, ut coniunctivum explicare possit. Immo quasi additum est, ut locutio mundi praecordia (I 17) de zodiaco dicta tamquam nimis audax mitigetur.

63 et vincant [et vincunt LG) scripsi cum Breitero, ut coniunctionibus et... nee inter se oppositis astrorum (zodiaci) et planetarum de principatu certamen magis perspicuum sit. Praeterea verbum compositum evincendt (evincant Mon.) de astris vincentibus dictum alienum ab hoe versu est, cum sequatur vincantur et ipsa. 64 regimen sc. rerum humanarum. 65/6 summam... in unam cum Scaligero edidi, hoe non intellegens' de solius zodiaci viribus, sed etiam de reliquis sideribus (planetis, sole, luna) in hominis vitam vim suam exercentibus. Housmanus interpunctione post omnia sublata et distinguendo post summam, verbo sanxit dedit aliud obiectum, atque verbo sacravit (64), quod noluit poeta. —per omnia cf. 68. 67 quodcumque laborum (LG) scripsi propter anaphoram, antecedit enim quodcumque genus. In M quodcumque labores h.e. quotcumque labores. 70 tot sc. duodecim. 71 cuique sc. parti. — nomina dedit natura, quae h.1. astrologiae vice fungitur. Quod Bentleius substituit munia, iam inest in certas vices.

72 censum: opes, statuin, condicionem, cf. I 12. 74 Partes vitae, quae inter se confines sunt (cf. diagramma in appendice), respondent arvis caelestibus inter se vicinis (astris M). 76 caeli statione manerent: