is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

templa gubernant: stationes suas regunt; templum enim castra sive domicilium est, quod planeta in signis tenet (II 943). Paulo post (128) etiam legitur: stellae per signa locatae. Aliter locum interpretatur Housmanus, qui templa nominativum accipit cogitatque de duodecim locis (II 959), sed haec non possunt dici vim exercere in sortes. — inclinant = inflectunt. 127 sabscribunt, cf. II 835. 129 qua constat: unde pendet. 131 praetextu (praetexto 0 quam formam tuentur Val. Max. VII 1, 1; 3, 8; 5, 6; IV 4, 1; Sen. ep. 71, 9; Tac. hist. I 76, sed I 19 Med.1 praebet praetextu): r.poiyr.u.vr.i, ornamento, decore. 133 intrantum sc. vitam, cf. Sen. de prov. VI 7: „non tam longas in exitu vobis quam intrantibus moras posui", sed Scaliger dedit infantum, quia „qui nascuntur, non intrant, sed prodeunt in lucem". — nutricia (n. pl.): r.<y,irhzpof(a.v,.cf. Sen. ad Helv. 19, 2; „illius pio maternoque nutricio... convalui". — mixta.. turba paedagogorum, cf. Ps. Plat. Axioch. 366 E: nolu nIrjBog dsmTeletis rell. Hense p. 49, 7: é TLpiizog (ypóvsc) 6 vsjrJj ~.r;j naidcrcpofuzv êmnovos eet. 134 vitae actum: modum vitae agendae, cf. Sen. dial. VII 26, 4: „ne ad opiniones vestras actum vitae meae flecterem". Iungit locum actus cum loco Fortunae Firm. VII 26, 4: „si locus Fortunae et locus actus in cardine inventus praecedenti stellarum societati iungatur". 135 sqq. Constructio haec est: sortimur mores et exempla qualibus omnis formetur domus et ordinem certum, quo1) ad sua... discedant munera servi. 137 compositi: parati, bene educati, dociles. 139 summam nostri: ut nos dicimus (non Stoici) bonam valetudinem summum esse bonum nostrum. 141 movent eet.: ut planetae caelum afficiunt, cf. ad v. 101. 142 tempus... medendi, cf. v. Wag. Astrologie enz. p. 21; Iuv. VI 580: „aegra licet iaceat, capiendo nulla videtur/ aptior hora cibo nisi quam dederit Petosiris"; Plin. n. h. XXIX 9: „Crinas Massiliensis arte geminata, ut cautior religiosiorque, ad siderum motus ex ephemeride mathematica cibos dando horasque observando auctoritate eum (Thessalum medicum) praecessit"; Maximus rept xaxapyw 276—319. 143 cuius tempore praestet eet. = cuius tempore remedia sint meliora et magis conveniat praebere liquores vitae salutares. — auxilium = remedium, cf. Ov. rem. 528: „auxilium multis sucus et herba fuit," 107. — sucus pro sucos: de hac

') Etlam in M inest q"q, hoe est quoque, non que, ut Housmanus opinatur.