is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

cum quaternis minutis conveniunt. Itaque stadium sive

dimidia pars gradus duo valet minuta.

276 quoque cadant = quanto tempore cadant, quod perspicuum est ex verbis antecedentibus: quot stadiis et quanto tempore. Regiomontanus legit: quotque (sc. stadiis) cadant. 276 sagaci cf. II 898.

277 compendia: commoda, fructus, cf. IV 19: 'damna et compendia rerum'. 279 ducit: accipit, occupat, cf. 281, 409. Usus non vulgaris huius verbi ortus esse videtur e locutione „sortes ducere" Cic. de div. II § 70. 282 octonis eet: signum quodque oriens in caelum octona stadia accipit supra numerum, quem iam habet signum antecedens, ut tabula (vers. Belg. p. 83) docet, totidem autem amittit (283) occidens. 284/5 „Hora crescit per minuta sedecim, horae quadrans est tantum quindecim. Restat minutum unum, quod addendum est" (Bentl.). Ergo cum Bentleio et Breitero lego: tertiaque in quinas (sc. partes) pars si diducitur eius h. e.: hora crescit èt novo quadrante èt si tertia pars eius (quadrantis) = minuta quinque diducitur == dividitur in quinas partes, atque hoe unum minutum additur. Itaque coniunctio que in versu 285 sententiam condicionalem cum ablativo novo quadrante (284) iungit. Hora crescit novo quadrante et uno minuto (tertiaque. . . . eius). 286 Numerus horarum usque ad Libram crescit, nam Virgo horas duas et minuta quadraginta accipit oriens, qui numerus Librae quoque tribuitur. Sed deinde numerus decrescit pari momento (287), h. e. stadiis octonis sive minutis senis denis. 288 cum subeunt orbem: cum occidunt signa, quorum ortus in versibus superioribus commemoratus est, cf. Ov. Fast. I 314: 'occiduas ille (Cancer) s u bi bi t aquas . 289 ordine mutato . . . per tempora versa: ordo mutatus est, nam tempus oriendi paulatim decrescit atque idcirco dici potest verbum esse, quia Libra horas II minuta XL accipit, Pisces horam I minuta XX, decrescente numero. 290 redeunt sc. ascendentia et descendentia. Subiectum mutatur, nam nunc significatur altera pars zodiaci, a Libra usque ad Pisces. — creverat astrum eet.: nam quot stadia et horas Aries crescens h. e. oriens peragit, tot consumit Libra recedens (occidens). 291 tot Ltbra recedit: cum Fayo praepositio per ex superiore versu intellegenda est: per tot stadia aut horas, cf. W. Baehrens Beitrage zur lat. Syntax p. 343 (ad Liv. 39, 28, 11).

293 in tantum Chelae consurgere perstant: in tantum spatium Libra