is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

temporis auctu cf. ad v. 407 eadem. 412 summam: horarum, quas astrum prius iam acceperat oriens. — crescantque novando: illa av&uMvozi, cf. ad 406. De Ariete, qui Tauro antecedit, siletur, etsi is non numero horarum crescit sed minus temporis (78' 20") in oriendo consumit, cf. tabulam in vers. Belg. p. 90. 413 ad Chelas: optima coniectura Bentleii. Chelae et Libra idem signum est. Ab Ariete usque ad Libram crescunt sidera, a Libra usque ad Pisces decrescunt, quod ad horas, quas orientia signa accipiunt, attinet. 415 quantis... modis: quo temporis discrimine, qua aJ-opjni>av.. — in utrumque: in utramque partem h. e. ab Ariete usque ad Virginem astra numero horarum crescunt in oriendo, contra a Libra usque ad Pisces decrescunt.

416 diversam in sortem: in contrariam partem, nam in occidendo horarum numerus ab Ariete decrescit, a Libra crescit. Accurate Geminus VII 36, 37 (p. 98, 20 Manitius): y.al nxvxw zav g <jwa.[xrpózzpog

ypovog zijg avazokfiq vsA tv?; dvaswg ivziv loog fjpwy copüv faï][xspivóöv zsaaacpwv. xoci cca [xsv ztiv £«(hwv év TrXaVr» ypóvw c/:jaréXkzi, ev tkoL/iizw &uvzt (m; 1612/3' -(- 781/.}' = 240' = 4 horae), Ina èv 'ikvs/inv,) /póvy avoupépETat, êv jiXscVtw xpóvr.) èuvs 1 (V). 418 (et) cum Breitero inserui, qui recte explicat: illa ratio etiam ineunda erit, quot stadiis eet. Proprie non nova est ratio, nam pro horis substituuntur stadia, quorum duo conveniunt cum uno gradu, ita ut aequator habeat 720 stadia. Ut hunc numerum restitueret, Iacobus, ab Housmano correctus,in versuproximo(419)legit:

quae cum ter centum atque quater vicenaque constent

h. e. 3 X 100 4 X 100 ~l~ 20 > sec^ distributivum vicena docet Manilium re vera voluisse: ter centum (= centena) -(- ter vicena = 360, qui numerus tantum dimidiam partem circuli indicat, nam duodecim signis opus 360 stadiis ad oriendum et iterum 360 ad occidendum est. 420 töta pars, quota eet., cf. Colum. V 3, 5: 'quotcumque pedum spatia facienda censueris, totam („zooveelste") partem longitudinis et latitudinis duces'. Rursus per ambages poeta venit ad id quod quaerit, sc. numerum horarum diurnarum, quem dies longissimus habet, cum sol in Cancro versatur. Hunc computat eo quod a summa horarum numerum horarum nocturnarum detrahit. — usque scripsit Iacobus pro utque (M) vel uterque (LG). Indicat autem hoe adverbium, id quod cotidie solet fieri. 421 omnibus sc. 24. — nomine noctis, ut infra sub nomine noctis 425, locutio est e sermone