is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

subortus: ortus, cf. Lucr. V 303. 509 omniaque sc. loca quattuor cardinum. cuius sign! 510—559 Horoscopo invento zodiacus fit /povo>ipaTwp, i.e. quasi horoannus quisque i0gium totius vitae. Primus enim annus vitae sub tutela eius signi est,

aut mensis aut 0 . • j •

dies aut hora in quo sol versatur tempore partus, primus autem mensis dominum Slt! habet signum, in quo luna est, prima hora primusque dies sub tutela sunt signi horoscopantis; reliqui anni menses dies horae se ad signa sequentia per ordinem aggregant, cf. Firm. IV 20, 2 : „tempus ergo vitae a Sole (sc. anni) et Luna (sc. menses) et ab horoscopi parte (sc. dies et horae) et quod est potissimum et a domino geniturae debeS diligenti ratione discutere; quae omnia, licet in hoe opere sparsim dicta sint, specialiter tarnen in singulari libro, quem de domino geniturae et chronocratore ad Murinum nostrum scripsimus et comprehensa sunt et explicata". Sed Manilius etiam aliud novit systema, in quo horoscopus chronocrator est èt annorum èt mensium èt dierum èt horarum, ita ut uno die hora duplex vel duodecima pars diei semel veniat ad idem signum, uno mense dies bis, uno anno mensis semel, dodecaeteride sive annis duodecim sive anno Chaldaico (Bouché-Leclercq p. 489, 1) annus semel, cf. Firm. II 27, 3 : „annum autem facillimis rationibus invenimus, nam ab horoscopo semper sumit exordium et primus annus erit in quo est horoscopus constitutus, secundus in secundo signo, tertius in tertio et sic ceteri per ordinem". Paulus Alexandrinus Q 3 (ed. 15 86 Witebergae) in capite mpi bnauxov vsj.1 [xyjvog mi riuJpag computat, si quis annos habet 26 et horoscopum in Leone, in quod signum annus mensis dies eius cadat. Est haec raticionatio quasi genus quoddam xwv y.ry.Tapyj2v, Bouché-Leclercq p. 488; v. Wag. Astrologie eet. p. 9.

510 sua reddentur... tempora signis: unumquodque signum suam temporis partem, sive horam, sive diem, sive mensem, sive annum accipiet regendum. 511 quae sc. signa. — divisa etiam: 'praeter omnia quae de iis ante docuimus' etiam signa divisa propter varia tempora vitae. — ducuntur: referuntur. 513 per quos: pron. relativum genus proximi substantivi {dies) induit, sed referendum ad omnia nomina antecedentia (annos eet.). — singula sc. signa. 514 'Primus annus dodecaeteridos genethliacae erit cognominis eius signi, quo sol ejfulserit sc. tempore partus; aliquis natus est sole in Leone posito, eius dodecaeteridos genethliacae annus primus erit annus Leonis, secundus Yirginis, tertius Librae et sic deinceps' (Seal.). 515 annua... consumit tempora: