is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

7, 4: 'sed haec tibi omnia ex eo libro qui de fine vitae a nobis scriptus est, ex trigono orthogono manifestius intimantur'. 567 bis quinos annos Aries: similiter Firmicus II 11, 1 docet „quoto anno unumquodque signum in genituris oriatur" h. e. quot annos unumquodque signum in genituris tribuat, sed alios praebet numeros: „in climate primo id est Alexandriae atque in climate secundo, quod Babylonis est, ceterisque omnibus regionibus, quae his climatibus subiacent, hoe temporis cursu oriuntur signa: Aries oritur anno XX, Taurus XXIV, Gemini XXVIII eet." Erga secundum Firmicum singula signa dant numerum annorum altero tanto maiorem quam Manilius tradit. — unumque (annum) triente fraudatum = octo menses. 568 duobus: sc. annis. 569 totidem: sc. annis. 570 bis octonos sive sedecim annos binosque trientes anni sive octo menses. 571 bessemque: duas partes tertias anni sive octo menses. — sub illis: illis subiunctum. 572 geminatque eet.: viginti dat annos mensesque octo. 576 ter quinos: Capricornus annos dat quattuordecim mensesque octo et daret annos quindecim, si triens sive menses quattuor additi essent. 579 Artes Piscibus non modo vicinus est, sed etiam similis sorte h. e. numero annorum, quem tribuit. 580 lustra... solis: annos, cf. Sen. Ag. 42.

Quot annos 581—617 Praeter signa etiam templa caeli certum numerum annocaeiTtempiumrum hominibus nascentibus concedunt, nempe id caeli templum, in tribuat homini quo luna versatur eo tempore quo quis nascitur. Ad hoe etiam consinascenti. derandum est, utrum planetae bene an male collocati sint (Firm. II 15, 3), sed haec res a Manilio in aliud tempus dilata est (cf. proleg. p. 13, 2), ut facere solet, ubicumque de planetis sermo est. Si tabulam inspicimus (vers. Belg. p. 97), quae numerum annorum continet, quem unumquodque templum dat, non videtur certus ordo in numeris inesse, sed eum Housmanus (praef. 1. III p. XXVI sqq.) restituere conatus est duabus coniecturis in vv. 598 et 607. Quem si sequimur, hic ordo numerorum exsistit, in quo discrimen crescit ab 1 ad 11:

horoscopus (I) annos dat 78 M. C. (X) „ „ 77(78—1) Occ. (VII) „ •„ 75(77—2) IMC. (IV) „ „ 72(75—3) Templum IX „ „ 68(72—4) V „ „ 63 (68-5)

Templum XI annos dat57(63—6) III „ „ 50(57—7) II » » 42(5°—8)

„ vin „ „ 33(42-9)

„ XII „ „ 23(33—10) VI „ „ 12(23—11)