is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sequuntur, pendent a verbis necesse est (281) sed ita, ut audiendum sit pro notione necessitatis potius verbum quale: poterit, sciet, noverit.

284 remis agere sc. ratem. — lentas injlectere tonsas: remos curvare flexiles fortiter remigando. 285 everrere retibus aequor: everriculo mare purgare piscibus. 286 populos: pisciculos, maris incolas. 287 carcere fraudem fcelarej: in nassa e iunco confecta escam appendere, ut pisces alliciantur et capiantur. 288 pendentia bella: navalia, cf. Curt. IV 2, 9: 'naves pendentes et instabiles'. 290 natis sc. sub Piscibus;

dativus est. — voluptas: apparet ex hoe versu Manilio sive eius auctori etiam notam fuisse fabulam de Venere eiusque filio, qui in Syria Typhone persequente se in Euphratem proiecerunt et ibi figuram piscium forma mutarunt, Hyg. Astr. II 30; Man. IV 800. 291 mutataque cuncta per aevum: per omnem aetatem suam varii sunt et mutabiles.

292—408 lam veteres astrologi Babylonii tricenas partes (30°) unius- De decanis. cuiusque signi zodiaci diviserant in decadas trinas, quibus singulis deum aliquem imponebant. Eorum exemplum secuti sunt Aegyptii !). Sed astrologi Graeci in iis partibus, quae dsxa.[ioipïca sive iïsxzvoi appellabantur,

planetas collocabant, Bouché-Leclerq p. 218, 228. Manilius tarnen in unaquaque oY^uotpta singuk posuit signa, ita ut trina signa continua vim suam in aliquod signum exercerent. Ita Aries Taurus Gemini domini Arietis fiunt, Cancer Leo Virgo Tauri, Libra Scorpios Sagittarius Geminorum, Capricornus Aquarius Pisces Cancri ac sic deinceps ^o\x per reliquum orbem distribuuntur, ut unumquodque signum ter fiat decanus in alio et ea signa, quae in trigono posita sunt, eosdem habeant decanos. Hanc rationem unde Manilius sumpserit, ignotum est. Y'ox ipsa decanus apud eum non occurit, sed in v. 298 legitur forma decanica, quam Scaliger mutavit in decania (de vocabulis oïxavós et dsxavtxóg cf. Bouché-Leclerq p. 217, adn. 2; Boll Sph. 7: dub x=3v XW£'vwv <hxavs3v, p. n, 8; Cat. codd. astr. Gr. II 191, 28: ml td3v napavaxsXXovTwv xa xnozéké(7[xam.) Mihi videtur distinguendum

) Boli, Sternglaube und Sterndeutung p. 74: „eine andere sehr alte Systematik stellt je zehn Grade des Tierkreises unter einen besonderen Gott. Die Einteilung des Tierkreises in 36 Dekane — so heissen diese Gottheiten von je 10 Graden oder auch von je 10 Tagen, da die Sonne ja, roh ausgedrückf, etwa einen Tag zum Durchlaufen eines Grades braucht — ist schon im babylonischen Schopfungsepos angedeutet, wo Marduk für jeden Monat drei Sterne festsetzt. In Aegypten ist die De.-caneinteilung ebenfalls sehr alt und besonders gepflegt worden. Jeder dieser Dekane war dort ein Gott u. s. w.