is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

esse inter vocabulum Graecum, quod est = dz/.u[j.ciipia., et voca-

bulum Latinum, decanus, de quo cf. Firm. II 4, i : „singula signa in tres partes dividuntur, singulae autem partes habent singulos decanos, ut sint in singulis signis terni decani, quorum singuli ex triginta partibus denas possident partes et dominium suum ac potestatem in X partes exerunt." Ut vides, Firmicus perpetuo cogitat de ea vi quam vox decanus vulgo habet = is qui denis praepositus est, Thes. 1.1. V 119, 6. Itaque proprie dsxocvóg est pars eclipticae decem gradus numerans, decanus is est qui ei parti praeest, et. Boll Sph. 16. ra f/iv np^xu (hxava rozpava-rAXouffiv eet.; Housm. 1. I\ p. IX.

293 bis sex: bis sena. — materia propria: in quantum valent aliquid seorsum. 294 nihil in semet totum valet: nullum signum vim suam in omnes partes suas triginta exercere potest. 295 aequis sc. denis.

296 mundicommercia,cf. II 382. 297 reddentibus (ego, retinentibus 0) retinent sane singula signa suas proprias vires hoe tarnen non erat premendum, ut commercium mundt explicaretur, sed praeterea in unaquaque decade habent signum quasi hospitem, quod ïbi dominatur. Voluit igitur poeta significare alterum signum alteri partes suas quasi permutatione quadam commodare, atque ut haec imago integra exprimatur, -legendum est reddentibus, Mnem. (1914) 42,^ 114 115•

298 Versus videtur ascriptus esse ab eo qui non satis habens tecte vocabulum oV/avó? in versibus sequentibus (299—302) indicatum esse, lectores melius edocere cupivit. Sed decantfcja Graecum non est, ut iam a productum docet. De vocabulis Latinis decania (decuria) et decanicum (locus ubi decaniae habitant) cf. Thes. 1. 1. V 117, 26, 33.

299 a numero, sc. decem. — astra: signa. 300 partibus condita tricenis: composita ex triginta gradibus. — triplici sub sorte feruntur : trifariam vim ostendunt se moventia. 301 in se coeuntibus astris: lis signis tribus, quae sibi socientur et tertia parte sive gradibus decem potiantur. 302 Non nova res sed rursus idem hoe versu descnbitur, quod superiore. 304 ambagine rerum cf. Lucr. VI 917 sqq.: 'hoe genus in "rebus firmandumst multa prius quam/ ipsius rei ïationem reddere possis,/ et nimium longis ambagibus est adeundum'. ambago pro ambages h. 1. apud Manilium occurrit neque alibi nisi apud pos teriores, Thes. 1.1. I 1835, 55. 305 Neque compendiosa est ratio veri inveniendi neque caelum amat brevitatem. 306 sq. verum aha figura signi aliis opposita est et fallit te eo quod latens in alio signo,