is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Epod. II 63/4: 'videre fessos vomerem inversum boves collo trahentis languido'; Verg. Ecl. 2, 66. 525 unda (Oceanus) aequaparte (aequaliter) profert Geminos (sc. pedes eorum, cf. II 199) tegitque reliqua eorum corpora in ortu. 526 dabit: subiectum est unda partim proferens partim tegens ortus Geminorum (15°). — stadia, cf. 152: 'mollius studium'. 527 dulci tincta lepore, cf. Mart. III 20, 9 : 'sales 1 e p o r e Attico tincti'. 529 dotes saltus cum pectore iungit: Iacobus pectus de ingenio intellegit (cf. IV 366), sed requiritur h. 1. notio magis circumscripta, quare non reiciendum Bentleii pectine, quo vocabulo illud citharae sonantis (528) resumitur. 530 Cancer in primo suo exortu caecos generat. Surgit enim a testudine (II 199), quae quia stellis clarioribus non micat, nubes obscura dicitur, cf. Gem. III 4 (p. 36, 18 Man.): oi de èv rw Kapxtva vsys/ostoV mjazpoyr, ioixóreq xoikovvrni (Praesepe); \ ett. Val. II 36 (p. 110, 11 Krollj: Kapxivog ... ix[xavpód<7eig rnip&osi? otó zo vetpéhov. De aliis Cancri partubus cf. IV 165 sqq.

531 velut exustus: similiter de via lactea dicitur caelum exustum (I 747)' sed h. 1. locutio audacior est, quia alter ignis dicitur ab altero exuri, exstingui (IV 67). 533 lumina deficient partus: ii qui sub Cancro oriente una cum sole orti erunt, caecutient, cf. II 259 : 'lumina Cancro desunt'. — geminamque... mortem: èt in terra caecutientes èt apud inferos lumine carentes. 534 se quisque et vivit et effert: vivens quisque mortuus est; pronomen reflexivum sine dubio ad verbum efferendi pertinet, sed Romani hunc versum legentes non poterant non iungere idem cum verbo vivendt propter et duplicatum. Ex eiusmodi locutionibus in sermone vulgari ortae sunt constructiones reflexivae („recipit se episcopus et vadent se unusquisque ad hospitium suum" Peregr. Aeth. 25, 7) quales exposuit Löfstedt Comm. in Aeth. Per. p. 1415 cf- etiam Meyer-Lübke Rom. Synt. 408, Sneyders de Vogel Synt. hist. du Frangais p. 107 § 164 c, Kuehner LG2 II 1, 277 c. Similiter Sen. Oed. 949 sq.: 'quaeratur via, qua nee sepultis mixtus et vivis tarnen exemptus erres'. 535 cui: nascenti. 536 Leo ab ore oriens in primo suo exortu creabit helluones, prodigos, gulosos- malis hiscentibus: ore aperto. 537 patri natisque reus: adversus patrem liberosque officia sua neglegens, noxius, cf. Seal. ad h. 1.: °ro reus in eam significationem accipit, quam idiotismus Italicus ('reo' = malus), quod alibi non legi, nisi apud hunc'. 538 legabit: liberis suis. — censumque immerget in ipso (= se): patrimonium omne suum