is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Quod signum 744—817 Post hanc orbis terrarum descriptionem M. tandem cuique regioni pervenit ad veram geographiam astrologicam, in qua Posidonium imitatus est, ut comparatio cum Ptol. Tetr. instituta docet (Boll, Stud. über Cl. Ptol. p. 195 sqq., 232). Verum Ptolemaeus magis exempli sui vestigia pressit quam poeta, qui ea quae minus apta erant carmini suo, sprevit. Velut Ptolemaeus initium fecit a trigonis (Man. II 279— 287). Quemadmodum quattuor sunt trigona, ita orbis terrarum in quattuor partes divisus est: foaipov[xÉvY]g xe rfjg y.c/.J v[J.xg oixovfievrig sig zéaaapa Texapxïjfjwpia, xoïg zpr/woig hapi3[xa. ') Deinde rursus illas partes quattuor divisit' in partes trinas, ita ut duodecima quaeque pars uni signo responderet, cf. Boll ibid. p. 197- Sed Manilius, cui trigona illa in versibus pangendis incommoda erant, ea tantummodo peistrinxit (v. 811), postquam partitionem duodenariam iam dedit. Accedit quod ab eo aliae regiones certis signis cognatae esse dicuntur atque a Ptolemaeo. Unde Scaliger haec (ed. Man. 1700, p. 355): „Manilii absurda et superstitiosa plane aixioXo^ia. A r i e t e m Propontidi et Hellesponto praeficit, quia a poetis Hellespontum tranasse fingitur; Phrygiae L e o n e m propter magnam matrem deum, cuius sacer sit; Babyloniae Pis ces propter Typhonem et Venerem, nam illius fabulae scaena in ea regione ponitur. Item alia propter alias causas, quae quamvis omnino fabulosae non sint, tarnen rationes, quae possunt assignari, plus quam fabulosae, quales illae: Arietem rursus Persidi praeesse, quia ea gens lanitii et vestificii studiosa, L i b r a m Italiae, quia Romani unicuique genti aequum tribuunt, item Scorpion Libyae propter animalia venenata, quorum Africa feracissima, Sagittarium Cretae, quia Cretes periti iaculatores, Capricornum toti Occidenti et Oceano, quia orae Oceani occidui nunc accedente aestu cooperiuntur, nunc recedente denudantur. Ita eas regiones ambiguas inter mare et terram esse, quemadmodum Capricornus signum est ambiguum maris et terrae. Par superstitio, cum Aquarium oris maritimis praeficit propter aquam, quam ex urna dicitur proicere. Quae omnia manifesto magnum otium illis ad nugandum superfuisse testantur. Ita Manilius; Ptolemaei ingeniosius commentum et tamen commentum, nihil aliud, ut alia omnia huius paratots/vtas." ~)

') Trigonum Y" Sb +* Europae cognatum est, Vf 1° Asiae Partl meridionali, II =G= Asiae parti septemtrionali, n\ X Africae (Boll ibid. 197 198)-

2) Cf. Bouché-Leclercq p. 331/2.