is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

LIBER QUINTUS.

In prooemio huius libri (i—31) Manilius labore defessus, alium poetam dicit carmini suo finem facturum fuisse signis duodecim pertrectatis et a caelo in terram descensurum, se tarnen siderum cum australium tum septemtrionalium ortus atque occasus cum zodiaci signorum ortibus et occasibus collaturum esse, quae sidera Graeci napava-zéXlovza appellant.

Sed in ea parte libri quinti, quae hodie exstat, tantummodo descriptio ortuum servata est (32—693), occasuum commemoratio, quae fortasse ducentos versus complectebatur, interiit. Ortuum autem descriptioni poeta etiam adiecit sidera arctica Helicen et Cy*nosuram, quae proprie in hunc numerum non trahenda sunt, quia neque oriuntur neque occidunt; eorum autem cursus locum infimum, unde fursus surgere incipiunt, cum Leone et Scorpione oriente iunxit (694—710). In extremo libro stellae inerrantes a Manilio in ordines sex divisae erant pro earum luminis vi, sed in lacuna, quam post ortuum descriptionem statuimus,

etiam priorum duorum ordinum memoria periit, ita ut a versu 711 tertia forma incipiat, quam excipiunt stellae inferiorum ordinum, quarum numerus infinitus splendidissime depingitur (727 sqq).

1—31 Non modo duodecim signa zodiaci, inquit poeta, nobis curae Prooemium. esse debent, sed etiam reliqua sidera cognoscere opus est quid valeant ortu, quid cum merguntur in undas (28), nee minus cum quota parte eclipticae oriantur (28—29). Nam illa quoque sidera suas vires in homines nascentes exercent una cum signis, sub quibus illi nascuntur. Prooemium rursus Manilio dat egregiam occasionem totius caeli sidera percensendi.

1 signisque relatis (relictis G): commemoratis et descriptis signis zodiaci. 2 quis adversa meant: quibus adverso cursu feruntur planetae.

3 quadriiugis eet.: cf. Isid. Orig. XVIII 36, 1 : 'quadrigam ideo soli iungunt, quia per quattuor tempora annus vertitur: vere, aestate,

autumno et hieme. Big as lunae, quoniam gemino cursu cum sole contendit, sive quia et nocte et die videtur. Iungunt enim unum equum