is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

et Athenas merserint, cf. Sil. It. XIV 285: 'mersasque impune profundo/clade pharetrigeri subnixas regis Athenas'. 52 Actiacosque eet.: 'nee totus orbis terrarum haerebit dubius ex utraque parte in freto Actiaco' (Fayus). 53 caeli fortuna periclitatur, quamdiu Octaviani victoria apud Actium nondum certa et explorata est, cf. I 916. et in ponto quaesitus rector Olympi. 54 caeco.. in aequore : in mari immenso, ubi nemo sine duce viam invenire potest. 55 coit ipsa sibi tellus: terra iam non ex partibus constat, sed quasi una fit, eo quod maria non amplius impedimento iter facientibus sunt. 55/6 totusque... orbis: ex omnibus partibus orbis terrarum merces arcessuntur per naves onerarias (ventoj, prout cuique parti iis opus est (per usus diversos rerumj.

Orion. 57—66 Cum decima parte Arietis non Orion surgit, sed Perseus, qui male in his versibus desideratur, cum Andromeda, Cassiopea, Cepheus copiose a poeta commemorentur. Itaque iure Bollius (Sph. 385) suspicatus est Manilium in nomine Orionis erravisse et magno illi venatori tribuisse, quod esset filii Danaae, cuius talaria magis faverent indoli eorum, qui infra describuntur, quam Orionis gladius. Dicuntur enim sub hoe signo nasci homines sollerti ingenio, mente agili, corpore robusto, in civitate instar populi, saepe sedes mutaturi, clientes vigiles. Accedit quod post (v. 174) nomine Iugularum Orion rursus in scaenam redit. Una tamen res huic bolli coniecturae sagaci obstat, quod Perseus ille quidem non lateris de parte sinistri (v. 57) Arietis surgit, sed dextri.

58 magnumque amplexus Olympum, cf. I 3$$ sil* • '*n magnam caeli tendentem bracchia partem'. 59 caelumque trahente: stellarum agmen secum ducente, cf. I 395 • 'h°c duce per totum decurrunt sidera mundum'. 60 ementita diem: imitata lucem diei. nigras nox contrahit alas sc. quibus terras obvolvit, cf. V 724 sqq. 62 agilem ofjicio mentem: quae celeriter se movet officia praestans. 63 corda pro ipsis hominibus, cf. V 135, 144; Thes. 1. lat. IA 4, 939, 32 sqq.curas per omnes properantia: omnia munera celeriter obeuntes. 64 instar... populi: non unius hominis, sed totius populi officiis fungitur. 65 per omnia sc. limina (Firm. VIII 6, 2: 'per omnium limina'). — verbum... salutandi sc. salve, ave.

nïochus 67—101 Heniochi ortus accurate a Manilio definitus est, nam una cum parte decima quinta Arietis Rhodiis, quibus inclinatio caeli est 36°, surgunt Capella et Haeduli, quibuscum Heniochus in curru stat,