is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

propter ardorem (Thiele Ant. H. p. 2.) Nam cum medio mense Iulio Sol in Leone est, iam paulo ante eum stella illa violentissima oritur, quae causa esse videbatur et siccitatis et febrium, cf. Hipp. II 1, 18 (p. 132, 1 Man.): nzpi yxp v,hv zov Kuvcg xvazokcv vjA zc/. uAXiaza

■yivsTaf ccjty) $1 yivszcu [izza. zpidxovza. sf/ivzoc 'óaépaq dno zf,g Ssptv/jg zponr,q (d. XXI m. Iunii). [xsrx zoccónaq c/.pa -fiulpuq eyyinza. xat' alzov r, rikiog sv tïj apyr, zou Aéovzog yivzrai. Sirio autem oriente nascuntur effrenati, violenti, iracundi, in convicia proni, furiosi, neque apros neque leones neque feras metuentes.

Sirius. 206 Nemeaeus: Leo, cf. II 565. — in vastos... hiatus, cf. Teucr. apud Bollium Sph. 45, 17; I2g, 11: Isovzog pa. Ita enim Leo surgit, ut prius os suum ostendat. 207 exoriturque Canis eet.: cum Leo oritur, Canis iam supra finitorem est, nam surgit fere cum gradu decimo quinto Cancri. Proprie Sirius stella ardens est in maxilla Canis, quam Romani Caniculam appellabant. — latratque jlammas: latrans vomit flammas, cf. Stat. Theb. II 338: 'magnas latrantia pectora curas'. 208 rabit cf. IV 461, V 224. — igne suo: Sirius enim solis instar est et colebatur tamquam deus a Ceis, cf. Apoll. Rhod. Arg. II 526. 210 dimicat in cineres orbts: dimicans cum Sirio terra in summum venit periculum, ne in cinerem redigatur; de praep. in cf. V 45. —fatum supremum: excidium extremum mundi, r^v i-auvp^aiv.

212 viridis... sanguis: sucus qui herbas virides reddit, cf. II 941.

214 eget alterius mundus: propter ardorem mundus non sibi sufficit sed alterum quaerit, quem animalibus suis praebeat. 214/5 suismet... morbis; incendiis, siccitatibus, febribus, quarum Sirius causa est.

217 in jiumine: ita appellatur fluidum illud atque fervidum, quod e Sirio defluit. 218 haec (Canicula) ubi se ponto extulit cum ea parte Leonis, quae prima a caeli oris se extollit (cf. Rösch, Man. und Lucr. p. 25), effrenatos finget. Ita Breiterus pro codd. lectione per proximas... oras, provocans ad Firm. VIII 10, 1: 'in I parte Leonis oritur Canicula'. Alii legunt per pronas... oras h.e. supra horizontem, ad quem caeli partes undique pronae ac proclives cadunt. 221 irarumque... jletus: retinui hanc lectionem, etsi loei similes x) omnes praebent jiuctus irarum. Fletus enim irarum sunt lacrimae gemitusque,

') Rösch, Man. und Lucr p. 4.2 affert Lucr. III 298, VI 74, Verg. Aen. XII 831 additque: 'also auch hier sehen wir, dass Manilius die freiere Stellung gegenüber den beiden andern Dichtern Lucr. und Verg. einnimmt. Die Konjectur jiuctus wird man also nicht billigen'.