is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

magistratus et iudices fiunt publicisque muneribus funguntur. 319 illo: transit poeta ad numerum singularem. — digitos quaesiverit hasta (ita Bentl.): coram illo numquam hasta caruerit digitis; hasta enim in auctionibus erigebatur, ubi licitatores digitum tollebant, cf. Cic. II \ eir. I § 141: 'accurrunt tarnen ad tempus tutores; digitum tollit Iunius patruus'.- 320 sector, cf. Gai. Inst. IV § 146: 'sectores vocantur, qui publice bona mercantur'. Compendii sui causa bona damnatorum emebant in auctionibus ac postea pro suo compendio venditabant. — poenamque lucretur: scelus impune committat. 321 debitor aeris sc. publici. 322 cognitor est urbis, cf. Paul. de sign. p. 49, 29 (Lindsay): 'cognitor est, qui litem alterius suscipit coram ab eo, cui datus est. Procurator autem absentis nomine actor fit' (Gai. Inst. IV § 124). Cognitor igitur urbis is est, qui pro urbe causas cognoscit atque eodem fere munere fungitur, atque hodie is qui „officier van justitie" a nobis appellatur. — nee non eet.: sequitur levis nota, qualem Manilius addere solet personae descriptioni, cf. IV 150. — lascivit in amores: lasciviens indulget amoribus, cf. V 45. 323 pomt forum. res forenses deponit. 324 mobilis in saltus: saltator elegans, cf. 1\ 220, Cic. Mur. § 13. — scaenae mollior arte: etiam facilius se movens, cum in scaena agit, quam curn saltat; arte non abl. comparations sed limitationis est.

Lyra 325—339 Lyra non una cum gradu 26° (cf. v. 338) Librae surgit, ^ sed cum parte 872° Scorpionis, ut Hipparchus docet: II 5, 6 (p. 190, 15 Man.): rng $1 Avptzg c/.va.reXko{j<7Yig ffDvavatsXXst fxsv tz'jrrj é tyoice/sg v.n0 Izopmov fj.ot'pag 3' [xéang êuS Zxcpmov irj. Quo sidere exoriente nascuntur cantores, citharoedi, fidicines, qui inter epulas cantu Bacchum muicent, inter curas murmure furtivo carminum mentem suam levant sibique ipsi ad aures proprias perpetuo cantant.

325 j'urgente Lyra: de Lyra in caelo posita cf. ad I 3^4 SS1"1'

325/6 testudinis... forma: sidus cui forma est testudinis, quae non ante mortem suam (tantum post fata) sonare coepit per heredem h.e. per Orpheum, qui eam a Mercurio accepit. 327 Oeagrius Orpheus: filius Oeagri, regis Thraciae, cf. Ov. Met. XI 41 sqq.: 'perque os, pro Iuppiter, illud / auditum sax is intellectumque ferarum/sensibus' eet. 329 Diti lacrimas: cum Orpheus uxore mortua ad inferos ipse delapsus lyra sua tantopere Plutonem et Proserpinam demulceret, ut eum sinerent uxorem ab inferis reducere, ct. Ov. Met. X 41 .