is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii Astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

oriente suam vim in nascentes exercerent. Quod ad Ursam maiorem attinet, Leonis ortum notavit, quo ascendente Ursa maior primos vultus sive caput attollit puncto culminanti appropinquans x), ut globus caelestis docet, Ursa autem minor in eo est, ut meridianum transcendat, cum Scorpio oritur, sicut per eundem globum aliquis experiri potest. Quibus sub sideribus nati feras mitigabunt, leones domabunt, lupos palpabunt, cum pantheris ludent, ursas non fugient, elephantos dorso prement, tigres rabie solvent, aliaque animalia amicitia sibi iungent eet.

694 revoluta polo: postquam Ursa maior se circum polum volvens ad eum locum pervenit, quem poeta statuit initium eius cursus, h.e. prope ad punctum culminans, unde cursum suum renovare ab eo dicitur.. — cum primis vultibus. . . revocat fere idem atque: ubi primum Arctos vultibus erectis eet., quae constructio Vergilio in deliciis est, Aen. III 69, G. III 130 et passim. 695 revocat passus, cf. Min. Fel. Oct. 17, 8: 'per vestigia sua anni revertentis'. 696 numquam tincta vadis sc. visa in us regionibus, ubi polus septemtrionalis a gradu circiter 36° usque ad 90 supra horizontem ascendit, cf. Hom. XI. XVIII 487 sqq.: apxmv Sr v;v zat apiaSav £7i6tX-/ja"tv xaXeoxxjw, rt 1 gi'jto'j arpéfszai zat V 'üpima doxsust, oïy) ov a^opi? eVn Xosrpwv 'fizsavoïo, Verg. G I 246: 'arctos Oceani metuentes aequore tingui'.—semper flexths orbe: perpetuo volabilis in circulum. 698 pariter. . . Leo cum Lisa maiore, Scorpius cum Ursa minore. — In nominativo Leo Manilius h.1. ultimam syllabam contra consuetudinem suam produxit, cf. Kuehner KG2 I 113, 8. 699 nocte sub extrema: nondum dies illuxit,- supra horizontem in Oriente vel L<eo vel Scorpius conspicuus est, mox sol surget, qui ipse in Virgine vel in Sagittario est, cf. Arat. Phaen. 303/4tjCiU/J- iïé 101 xstvïja copyjg zoet [J-Yivog szêtvou / Zxopiziog ocvze).),mv si'y] cul

v'jztoc. 308/9: rr,uog zat zsfpaX« Kuvo7oupt^og azpoSi vuzxog / ityt p.a).a xpoyau,

Hipp. I 7, 8 '9 (p. 68, 2; 7 Man.). — promittunt inra diei: etsi sol

non in his signis est — nam ante solem oriuntur tarnen dicuntur iura promittere diei h.e. portendere, qualis potestas futura sit diei venturi.

700 non mimi ca... ora fer ent: ferae iis, qui tali sub tempore nati sunt; non inimicas se ostendent, sed ab iis mansuefieri se patientur,

') Contra Ovidius de Ursa a puncto culminante conversa, Trist. I 3, 48: 'versaque ab axe suo Parrhasis arctos erat'.