is toegevoegd aan je favorieten.

Tractatus de fontibus revelationis nec non de fide divina

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

4

s. i, c. 1, a. 1. — creatio ex nihilo probatur

tum quamlibet identificationem huius mundi cum Deo nan-

theistarum, tum dualismum manichaeorum et gnosticorum /, ** excludit, est fidei dogma ex conc vatic.: «Si quis non con-/t fiteatur, mundum, resque omnes quae in eo continentur, et/ spirituales et materiales, secundum totam suam substantiam, a Deo ex nihilo esse productas, a. s.»'.

4 Probatur. 1° Ex s. Scriptura. - A. Concedendum est, non dari in Scriptura aliquem textum singularem, qui omnium rerum productionem ex nihilo ita diserte enuntiet, ut nulla explicatione indigeat, aut nuUi difficultati locum relinquat; at qui universam ttun V. tum N. Testamenti doctrinam de Deo et de relatione creaturarum ad ipsum consideraverit, agnoscet creationem ex nihilo ibi certo contineri. Etenim docetur:

a. Solum Deum a se et per se esse2; omnia vero alia, ipsi comparata, esse tamquam nihilum3; quod utique verum non esset, si res creatae omnem suam entitatem a Deo non haberent, i. e. si non essent productae ex nihilo.

b. Deum esse omnium rerum principium et finem4; omnia vero aUa esse ex ipso et per ipsum et in ipsum5; quodsi daretur materia infecta, profecto non omnia ex Deo et per Deum et in Deum essent.

c. Deum esse omnium dominum absolutum et prorsus independentem6; non datur igitur materia praeexsistens, quae saltem quoad primum suum esse divino dominio non subesset.

5 B. Magis explicite dogma nostrum asseritur primis Scripturae verbis: «In principio creavit Deus coelum et terram». — Nomine «coeli et terrae» aut omnis omnino creatura7, aut verius omnis creatura corporalis8 intellegitur. Designari autem

! L- c- can. 5. - 2Exod. 3, 14. - 'Sap. 11, 23; Isa. 40, 17. - 4 Isa. 48, 12; Apoc. 1, 8. - 5 Rom. 11, 36; I Cor. 8, 6; Colos. 1,16-17. - ' I Par. 29, 11-14; Ps. 88, 12-13; Isa. 44, 2i-.Judith, 16, 17; Bsther 13,9;Heb. 1, 10-12. - ' Ita v. g. s. August. De Civ. 11, 33. - 8 Ita s. Thom. S. Th. % 65, 3. c.