is toegevoegd aan je favorieten.

Tractatus de fontibus revelationis nec non de fide divina

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

6

s. i, c. 1. a, 1. — solus deus creavit

invenitur in aliquo per participationem, necesse est quod causetur in ipso ab eo, cui essentialiter convenit. Ostensum est autem1, quod Deus est ipsum esse per se subsistens; et iterum ostensum est2, quod esse subsistens non potest esse nisi unum. Relinquitur ergo, quod omnia alia a Deo non sint suum esse, sed participent esse.»

Celebris objectio est: ex nihilo nihil fit! Verum est, nihil fieri absque causa efficiënte; verum est, nihilum non esse causam materialem alicujus entis; verum denique est, causas secundas nihil producere posse absque materia praeexsistente; sed minime sequitur id etiam apud Deum impossibile esse. Indigentia enim subjecti patientis, quum ex limitata activitate subjecti agentis procedat, in Deum, qui est actus purus et illimitatus, cadere nequit. Merito igitur s. Irenaeus: «Deus autem quam homines hoe primo melior est, quod materiam suae fabricationis, cum antea non esset, ipse adinvenit»3.

Scholion. De modo creationia.

1. Solos Deus universum mundum creavit. — Dogma fidei

est ex conc later, rv: «Unus solus est verus Deus unum

universorum principium, creator omnium»1. Revera aperte Scriptura; «Ego Dominus, faciens omnia, extendens coelos solus stabiliens terram et nullus mecum»5; unde merito AuGUSTiNUS: «Neque fas est ullius creaturae, quamUbet minimae , creatorem nisi Deum credere ac dicere»6.

Hoe posito quaeri solet: num repugnet creatura creans1? Qua in re a. certum est, nullam creaturam posse esse causam principalem alicujus creationis, ita scil. ut virtute propria aliquid creare posset. Scriptura insinuat, ss. Patres aperte docent, creationem esse opus divinum omnino mcommunicabile8. Idem dictat ratio; enti limitato virtus illimitata convenire nequit; atqui virtus creativa de se est virtus illimitata;

1 I, 3, 4. - 1 I, 11, 3-4. - 3 Adv. Hoer. II, 10, 4. - 4 Cfr.DfiNZ. Enchir. n'. 428. - *Isa. 44, 24. - 'De Civ. 12, 24. - ' Cfr. S. Th. I, 45,5; S. &<?. 2, 21; de Pot. 3, 4. - 8 Cfr. v. g. Hewrjch, Doêm. TheoL V. § 262, Pesch, PraeL Doêm. HL, n» 27.