Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

3

perfectum jam superfluum videretur neve aliud dissertationis argumentum circumspicere cogerer J). Tarnen, postquam Hinnisdaelsii librum, optimum certe et utilissimum, aliquoties percucurri, opere incepto sed nondum perfecto desistere nolebam. Nam èt ille in opere suo de libris ad Nationes inscriptis, quomodo Tertullianus in Apologetico usus sit, fusius non disputavit, cum ipse econtra magnam dissertationis meae partem his potissimum libris consecravissem, èt non omnes horum librorum attulit locos, qui ad illam de Minucii aetate controversiam disceptandam alicujus videntur pretii, quamquam eorum longe major pars sagacitatem ejus non fugit, neque eos omnes conjunctim tractavit, ut qui id potissimum egerit, ut argumenta quae in libro notissimo a viro clarissimo Heinzio, prolata erant, quibus Tertullianum priorem evinceret2), singula ordine refutaret. Ita opusculum hoe perfeci, quod quo jure fecerim, benevolus lector dijudicato.

Quibus auctoribus in hoe opusculo conscribendo usus sim, indicare hic supersedeo. Duo tarnen insignia recentiorum opera reticere nolo e quibus non solum fructum percepi magnum et mansurum, sed sine quorum auxilio hoe opusculum quidquid est, componere haud scio an non potuerim. Sunt autem haec: J. P. Waltzing, le Codex Fuldensis de Tertullien, Bibliothèque de la Faculté de philosophie et lettres de 1'Université de Liége, fase. 21, Liége, Vailland-Carmanne 1917, et Johannes Geffcken, Zwei griechische Apologeten, Leipzig, Teubner, 1907 8).

!) Sciebam alioquin nunc librum aliquando emissum iri; quod anno jam 1922 Vir Clarlssimus J. P. Waltzing, qua est humanltate ac benevolentia, mecum communicavit, cui hoe quoque loco grates quam maximas ago. Sed diutlus expectare, dum Iiber ille publicaretur, non potui.

*) R. Helnze, Tertullians Apologeticum, Ber. d. K. Sachs. Gesellschaft der Wissensch. 62, 1910, pp. 279 sqq.

3) Restat ut gratias hic quoque publice agam viris clarissimis O. Baebrenslo Gottingano, O. Goetzio Jenensi, qui opuscula sua quae de Minucio Felice condiderant, dono mlttere mihi non sunt aspernati.

Sluiten