Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

CAPUT PRIMUM.

QUAE RATIO INTERCEDAT INTER TERTULLIANI AD NATIONES LIBROS ET APOLOGETICUM.

Tertullianus presbyter Carthaginiensis cum aliis operibus turn duobus praecipue maximis quorum alterum ad Nationes1) mandavit, alterum Apologeticum 2) inscripsit, Christianam fidem acriter defendit, saecularem disciplinam ac superstitionem fortiter infirmavit. Opera haec, èt quod ad totum argumentum, èt quod ad ipsa verba sermonemque attinet, tam similia inter se sunt ut cuivis lectori obvium sit alterum cum altero arte esse conjunctum. Quorum cum illud viri docti aequo plus neglexisse, in hoe tantum summis viribus incubuisse videantur adeo, ut paucis ante annis ne id quidem satis certum fuerit, utrum prius esse compositum existimaretur, cumque etiamsi eam litem jam diremptam esse concedimus, tarnen neque ingratum fuerit argumenta corroborare vetera novis neque inutile altius penetrare in auctoris mentem ac modum scribendi duorum insignium operum comparatione nisos, ob eam rem animum induxi post alios denuo ea interse comparare. Accedit quod, ut recte monuit Heinzius 3), et ad veterem illam disceptandam controversiam, utrum Tertullianus noster an potius Minucius prior scripserit, haudquaquam leve videtur recte dispicere quae ratio inter duo Septimii opera intercedat. Igitur primum quidem liceat breviter exponere quo tempore alii utrumque opus exaratum esse crediderint, in quo sane nihil fere novi adferre nobis contigit; dein ipsa verba genusque dicendi

i) Q. Sept Flor. Tertulliani Opera ex ree. Aug. Reifferscheid et Oeorg. Wissowa, Corp. Script. Ecclesiast. Lat. XX Vlndobonae 1890, pp. 59-133.

a) Tertullien, Apologétique texte établi etc. par J. P. Waltzing, Bibl. de la Faculté de Philosophie et Lettres de rUnlversité de Liège fase. XXIII, Liége 1919.

3) Op. laud., p. 284, 2.

Sluiten