Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

10

197 expugnavitx). Quod etiam ad tempus quo scriptum sit Apologeticum finiendum minime leve est. Quippe scimus, ut recte Harnack2) monuit, Ctesiphontem captam jam inde a mense Majo anni 198 in Africa percrebruisse. Quod si Tertullianus scivisset cum Apologeticum scriberet, Parthos non nominasset profecto inter eas gentes quae numero suo perniciosae rei Romanae aliquando fieri possent3)4).

1) Dion. 75, 9, 4. Spart. Sev. 16, 1: 'Parthlam ingressus Ctesifontem .... pervenit et cepit hiemali prope tempore'. Ctesiphontem anno 197 exeunte captam esse e nummis apparet. — De ratione temporum Hasebroek, pp. 110—113 aliis melius disputavit. Wirth, Quaest. Sever. diss. Bonn. 1888, p. 11 et Platnauer op. cit. p. 117 putant captam esse urbem anni 198 mense Novembri.

2) Zeitschr. f. K. O. 1878, 575. Harnacklum secutus est Noeldechen ChronoL, p. 23, 1.

») Ctesiphontis expugnatlonem in Africa notam fuisse mense Majo anni 198 ex lapide inscripto apparet C. L L. VIII 4583 qui Diamiae in oppido Mauretaniae repertus est: '[vjictoriae Parthic. / [Ijmpp. Caesarum / [L.] Septimi Severi Pil / [Pjertinacis Aug. Ara / [bjici Adiaben. Parth. / Max. et M. Aureli / Antonini Augustor. ////////////////// T. Aurellus Fortis Ae[d] / II viru ob honorem / II viratus quam ex / [HS] IIH mil.n. pollidtus / [er]at ampliata pecu/[n]ia anno II viratu[s] / [sjui dedit ide[m]|[q]ue dedica[vit]'. In latere dextro: 'dedic(avi) idib. Mais / Saturnino et Gallo / cos., (i.e. anno p. C. n. 198). Ceuleneer, Essal sur la Vie et ie régne de S. V. p. 118 et Höfner, Unters. z. Oesch. des Kaisers L. Sept. Sev. 1875, p. 244 nunc lapidem respicientes putant Ctesiphontem vere anni 198 captam esse; Platnauer p. 117, 1. Duruyum secutus suspicatus est victoriam illam Parthicam cuius lapidis inscriptlo mentionem facit a Ctesiphontis expugnatione diversam esse ac priorem. At eam illa Victoria signlficari veri est simile vel eo quod Severo in lapide nomen est Parthici Maximi quem titulum tune primum suscepit (Hasebroek, p. 112 sq.). Hasebroekium si sequimur, nihil jam extat difficile. — Requiras fortasse quid sibi vellnt Tertulliani 'Mauri et Marcomanni ipsique Parthi'. Marcomannos D. Marcus bello aggressus erat; contra Mauros saepius pugnatum est veiut Antonino Pio imperitante (Jul. Capit. Ant. P. 5 fin.) aut Commodo (Lamprid. Commod. 13, 4); quin sub D. Marco Hispaniam invaserunt: Jul. Capit. Ant. Phil. 21, 1: 'cum Mauri Hispanlas prope omnes vastarent, res per legatos bene gestae sunt'. Rursus Baeticam bello petlverunt absente quaestore Severo qui postea Imperltavit: Spart. Sev. 2, 3: 'sed dum in Africa est pro Baetica Sardinia ei attributa est, quod Baeticam Mauri populabantur' cf. Marquardt; Staatsverw. I, p. 484. - Quominus autem Tertulliani verba 'ipsique Parthi' legentes de bello quod contra Parthos Verus imperator gessit cogitemus, vocula 'ipsi' addita prohibet quae Parthos a prioribus aperte sejungit, ut merito jam dixit Gothofredus in praefationis cap. 2.

*) Praeterea Harnack (op. cit. p. 576) nos monuit Tertullianum in Apologetico de uno semper imperatore loqui, hieme autem anni 197/8 Antoninum quem Caracallam vulgo vocant, August! cognomen accepisse. Quod nomen eum accepisse statim post Ctesiphontis excidium Hasebroek, (p. 113) bene exposuit, simul Getam factum esse Caesarem. Et in lapide quem in priore adnotatione exscrlpsimus, nomen Getae Caesaris erasum esse nemo non videt; Cteslphonte jam capta lapis ille sit

Sluiten