Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

11

Constat igitur Apologeticum autumno anni p. C. n. 197 conditum esse, mense Junio exacto, ante quam belli Parthici eventus in Africa innotuerit. In duobus ad Nationes libris pauciora etiam indicia, quae chronologica dicuntur, obvia sunt. Ex cap. 17 libri I (p. 89, 15): 'adhuc Syriae cadaverum odoribus spirant, adhuc Galliae Rhodano suo non lavant' apparet, ut Apologeticum, ita hunc libellum post Nigri Albinique mortem esse conscriptum. Deinde in cap. 16 ejusdem libri pluribus verbis enarratur tragoedia Fusciano praefecto Urbi judicata. Is autem Fuscianus circiter annum 188/9 Urbi praefuit *). Postremo duobus locis religionis Christianae vetustas indicatur, altero loco annorum CCL, altero CCC2). Qui numeri non multum nos adjuvant, cum neque aetatem veram et definitam indicent, neque ipsi integri traditi sint. Quam ob rem V. D. Monceaux utroque jam loco rescribere malebat: 'CC'8), cui oblocutus est Harnack4). Tarnen et mihi uterque locus remedio egere videtur; nam primum Tertullianus, ut recte Monceaux, altero loco ad priorem nos reicit, ex quo necessario sequitur ut sive hic sive ille sit corruptus; deinde alibi numerum annorum CLX statuit 6). Numeros praesertim in codicibus manu scriptis saepius corruptos esse nemo ignorat.

Quae cetera ad tempus quo scripti sint hi libri definiendum viri docti repperisse sibi visi sunt, aut incerta aut etiam vana sunt. Nam contra eos qui putant verbis cap. 17 lib I (89,3): 'cum ex vobis nationibus quotidie Caesares et Parthici et Medici et Germanici fiant' titulum Parthici Maximi indicari quem

positus necesse igitur est. — Accedunt aliae minorls pretii res ad tempus quo scriptum sit Apol. definiendum. Velut cum conditum esse hoe opusculum dicimus ante annum 201, quo anno edictum contra Christianos Severus proposuit (Spart. 17, 1; cf. Hasebroek, p. 117 sqq.); quippe post id edictum propositum Tertullianum Severum 'constantissimum princlpem' appellaturum non fuisse (Apol. 4, 8). Aut cum Noeldechenum secuti adfirmamus auctorem in cap. 35, 6 eadem spectare quae Dio 75, 4, 2 sqq. pluribus enarravit. cf. etiam ad Nat. I 17 (89, 15): 'maledicta quae circl sonant.' Sed hoe incertum videtur. !) v. Prosop. Imp. Rom. III 191, 243.

2) I 7 (68, 10): 'Igitur aetati nostrae nondum anni CCL.' I 9 (73, 11): 'Ut supra edidimus, aetatis nostrae nondum anni trecenti.'

3) Cf. Revue de Philologle XXII 1898, p. 79, 1.

4) Chronologie II, p. 258, 1.

<>) De monog. 3 (I 765 O.).: 'annis circiter CLX exinde productis.'

Sluiten