Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

13

expositione totius nostrae disciplinae'. Quae expositio legitur Apol. cap. 39. Sic ad Nat. I 3 (62, 19) ubi legimus 'dum haec ratio suo loco *) ostenditur' Apol. caput 2 indicatur; ad Nat. I 7 (70, 23): 'viderimus de fide istorum (de mortuorum scilicet resurrectione), dum suo loco digeruntur', id est in Apol. cap. 49; ad Nat. 1 15 (85, 6): 'vos si de memoria abierunt quae caede hominis quaeque infanticidiis transegisse recognoscimini, recognoscetis suo ordine; nunc enim differimus pleraque, ne eadem videamur ubique retractare', ubi Apol. cap. 9 indicare voluit; ad Nat. II 7 (106, 9): 'delibanda enim nunc est species ista, cujus suo beo ratio reddetur' v. Apol. 22 sq.; ad Nat. 11 13 (124, 12): 'hic non est nobis extensius agendum'; quod copiose tractavit Apol. 22; postremo de quibus disputationem in posterum differt ad Nat. II 15 (127, 16): 'differo de his quos in oraculis colitis', in Apol. 22, 10 invenire eos licet. At enim ex eo quod quis futuro tempore aliquo loco usus est quo alium locum indicaret, non statim sequitur ut ille locus ante hunc sit conscriptus: cogitemus modo de tempore futuro in praefationibus adhibito quae solent post ipsum opus absolutum denique confici. Recte id quidem nonnulli2), licet pauci; adversus quos alii3) suo jure dixerunt, si revera Apologeticum ante alteros libros scriptum esset, turn vocem 'postmodum' ad Nat. I 10 (74, 12), miram videri; immo ubique futurum modum proprio accipiendum esse sensu; libros ad Nat. igitur esse priores.

Sed etiamsi concedimus hosce utriusque libri quos modo adtulimus locos Apologetico antecedere, quonjam constat èt duos ad Nationes libros èt ipsum Apologeticum intra brevissimum temporis spatium esse confectos, nonne potuit auctor ambo simul atque eodem conscribere tempore, ita ut turn huic, turn illi manum imponeret? Hoe neque negari neque pro certo adfirmari jam nunc licet: ad rem disceptandam diligenti duorum operum

1) Cf. Apol. 6, 10: 'suo loco ostendam (a vobis neglegl studium deorum colendorum),' quod revera ostendit capp. 13—5, i. e. post cap. 6!

2) Grotemeyer, Programm Kempen 1863 pp. 16 sqq.; Ebert Gesch. der christ. Lit. 1874, p. 41, 1.

3) Noeldechen op. cit. p. 25; Hartel Patrist. Stud. II p. 15; Hauck Tert.s Leben und Schriften p. 58 n.; Monceaux op. cit. p. 79, 2; Labriolle op. cit. p. 94.

Sluiten