Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

26

primordio temporum esse in causa. Hanc accusationis vanitatem posteri quoque norunt ut Arnobius vel Augustinusx). Tertullianus noster eadem repetivit Apol, 40, 1—8. His locis etsi non multa apparent ex quibus aut hoe aut illud prius scriptum esse opusculum efficiat quis, unum tarnen Waltzingius2) indicavit quod satis demonstret hic quoque Apologetici orationem esse posteriorem. Nam ad Nat. I 9 (72, 15) omnes enumerat clades quibus terrarum orbisante Christianam fidem exortam perculsus sit: 'Ubi', inquit, 'tune Christiani, cum res Romana tot historias laborum

suorum subministravit? cum Vulsinios de caelo, Pompeios

(Cod.: Tarpejos) de suo monte perfudit ignis?' Sed misère lapsus erat auctor, cum exscribens fontem coniventibus oculis Pompejorum cladis mentionem faceret; quippe imperante Tito, cum oppidum illud Vesuvii montis ignibus deletum est a facie terrae, Christianum nomen diu ortum erat8). Itaque Apol. 40, 8 rescripsit: 'sed nee Tuscia jam atque Campania de Christianis querebantur, cum Vulsinios de caelo, Pompejos de suo monte perfudit ignis.' Sic in quem inciderat, errorem stultissimum penitus sustulit; ex correctione autem apparet iterum, Apologeticum librum esse recentiorem.

Notatu dignus est etiam capitis 9 primi ad Nat. libri finis cum Apologetici textu comparatus. Ulo enim loco ait Tertullianus

1) Heinze, Tert.s Apol. p. 454; Waltzing, Ie Cod. Fuld. pp. 343 sqq.

2) Op. Iaud. p. 349.

») Quin et ipsis Pompeis Christiani Jam tune fortasse erant quo Tertulliani error stultlor appareret, quamquam valde incertum est. Nam etsi Mau Pompeji2 p. 16, v. Duhn, Pompei pp. 105 sq. rem In medio relinquunt, alii diverse judicant. Pompeis enim olim in muro quodam inscriptum extitisse versum illum: 'Audi Chrestianos saevos olores,' G. B. De Rossi testatus est quem citant V. V. D. D. Manaresi, 1'Impero Rom e il Crist. p. 224, 5, Marucchi, Manuale di Archeologia Crist. 1923 p. 26 n,; ipsius Rossii articulum inspicere non potui. Quae verba carbone scripta si nunc interierunt, tarnen cur fidem negemus viro summo et optime de Christ. litteris merito, equidem haud perspiclo. Etiamsi negamus Pompeis jam tune Christianorum commune fuisse (sed Puteolis erat, quae haud longe ab ipsis sita est urbs), tarnen nonnulli Christiani fortasse ibi vel aliquid temporis morari potuerunt. Claudio imperitante Roma pulsi sunt teste Suetonio (V. Claud. 25, 4 cf. Act. Ap. 18, 2); scimus Roma relegatos Campanlam saepe petivisse (cf. Tac. Ann. XIII 26 'quid enim aliud laeso patrono concessum, quam ut centesimum ultra lapidem in oram Campaniae libertum releget?" et Nipperdeyum adl.); cur non etiam Pompeios in urbem Campaniae amoenissimam Christianos aliquot a Claudio pulsos confugisse existimemus? Ubi saevos Illos olores is qui murum inscripsit tune fortasse audierit. Cf. etiam Waltzing, le Cod. Fuld. p. 349.

Sluiten