Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

34

euntem in caelum se vidisse; rectius fortasse ut Tertulliani verba illustremus, afferre possumus locum Tatiani 10 (p. 11, 8 Schw.), qui: n&q ds, inquit, ó xedvedtg 'Avuvooe fxeinaxtov ógaïov èv xfj oekrjvrj xa&tdgvxai*); xlg 6 avaftijidoas avzóv, et pt)u xai xovxov ó g xovg fiaoilêag fxioêov ói' èjiiogxlag xig xov öeov xaiayeXwr els xóv ovoavöv dvsXrj&v&évai qptfoag nsjiiaxEvxat xtfxa xbv opoiov &EoXoyr)oag xi/tijg xai dmgeag ijgimxai; nullus enim 10CUS tam similis est Tertulliani verbis quam noster: et deos per quos pejeret, despicere2), et praemio insuper affici eum qui deos contempserit, ut Tertullianus, ita Tatianus nostro loco dicit; quin etiam illum in his Tatiano auctore ac fonte usum esse haud facile equidem negaverim3). — In Apologeticum ex hac libri ad Nat. parte paucissima transtulit; sane Apol. 21, 23 in Proculos qui adseverent Romulos ereptos esse in caelum, invehitur, sed hoe nihil pertinet ad libri ad Nat. locum quem tractamus, vel certe non ex hoe loco translatum est; solum illud (Apol. 28, 3): 'citius denique apud vos per omnes deos quam per unum Genium Caesaris pejeratur' idem fere dicit atque ad Nat. (78, 8): 'facilius enim per Caesarem pejerantes punirentur quam per ullum Jovem.' Si perquiras deinde quomodo cum ceteris èt in Apol. èt in libro ad Nat. dictum illud cohaereat ac conjunctum sit, forsitan invenias hic, ubi multus est auctor in pejerandi derisu et vituperatione, melius id cum praecedentibus congruere quam in Apol.; Apologetici igitur versionem et nostro loco post alteram demum esse conscriptam. Sed plura de his locis dicenda nobis erunt infra cap. 2.

In iis quae sequuntur libro ad Nat. primo, alia Tertullianus affert exempla quae ad deorum Graecorum derisum pertinent;

i) Cf. Dion. Cass. 69, 11, 4 (III p. 232, 6 Boiss.); Antinoi exemplum Christianae fidei defensores amant (Geffcken Zw. Gr. Ap. pp. 99 et 227); Tertull. quoque eum tacens commemorat Apol. 13, 9: 'cum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi deum facitis.'

«) Tatian.: xaxayekwv cf. Tert. (p. 78, 12): 'derisus.' — Adnoto in textum Tatiani verba xov &sov ex conjectura Wilamowitzii editorem recepisse, contra librorum MSS. auctoritatem, qui habent: robe foovs. Hoe Kukula tuetur optimo 'ure; quod Tertulliani verba docent. Accusativus post verbum xaxayeX&v et alias Invenitur; qui nisi placet, omnino rescribendum erit: x&v ftewv, non xov deov.

3) Constat Tertullianum Tatiano in Apol. usum esse: Harnack, Texte u. Untersuch. I pp. 220 sqq.; A. Vitale, la Storia della versione dei LXX, eet., Musée beige 1922 pp. 63 sqq.

Sluiten