Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

37

Tertullianus loquitur de Judaeo illo qui picturam in Christianos proposuit hac inscriptione instructam: Onocoetes; post quae demonstrat et apud gentiles inveniri deos formis praeditos bestiarum. Eadem invenias Apol. 16, 12 sqq., sed in brevius contracta; illius libri textum hic quoque esse antiquiorem, vel ex eo manifestum quod Apologetici verba: 'quidam frustandis bestiis mercenarius noxius' sine alterius operis subsidio nimia laborant obscuritate. Etiam quod dixerat ad Nat. (84, 19), Judaei scilicet exemplum auctoritate temporis destitutum et qualitate auctoris esse infirmum, haud scio an consulto omiserit, cum Apologeticum scriberet.

Apud gentiles asini, solis, bestiarum cultum aeque atque apud Christianos inveniri postquam diserte demonstravit, libri ad Nat. 1 capp. 15 sq. de sacrorum inter gentiles Christianosque aequalitate incipit dicere. De infanticidio illo èt hic cap. 15 èt Apol. capitis 9 priore parte agit. Ex verborum similitudine aut diversitate nihil his locis colligere possumus, quod unum alterumve opus prius scriptum esse demonstret*); in Apologetico autem plura reperimus exempla. — Incesta convivia et caninum illud ministerium Septimius pertractat ad Nat. I 16, Apol. 9, 16 sqq., illic pluribus verbis, hic rursus brevius. Etiamsi exemplum Persarum cum matribus libere coeuntium nihil fere subministrat quod alterutrum opus prius esse conscriptum probet2), tarnen in Macedonibus Oedipum tragoediam audientibus dubium vix relinquitur, si versiones ambas diligenter comparamus, quin Apologetici recensionem post alteram demum conditam esse confiteri necesse sit. Quod verum si concedimus, idem de sequentibus (ad Nat. 87, 9; Apol. 9, 18 sq.) dicere poterimus. Ibi enim agit noster de incesti copia quam gentiles subministrent infantibus suis expositis. In Apologetico multo brevius rem perstrinxit, tragoediam illam Fusciano praefecto

1) ad Nat. (85, 14—86, 2) cv Apol. 9, 7 sq.: ad Nat. (85, 25) cv Apol. 9, 12.

2) Aliorum scriptorum locos gemellos attulit Waltzing ad Min. Fel. 31,3. Addas velim Dion. Prus. or. 71 Ara. (21 vuig.), 5: S&sv iya> oïftiu tjvfi/Hjvcu avzoïg (Persis scll.) <to> talg nrjzQÓai ftfywa&at xzi.; ejusdem 9 (10), 29: è'yvo> yag (OtSixové) Sn zfj ix.r\xol ovvsyévszo .... (30) oi Si dXexzgvóvsg ovx dyavaxzovotv sui zovzoig oiös oi xvvsg ovdk zwv ovcov oidelg ovdè oi IIsQoai. Ut Tertull, ita Dio h.1. Oedipodis Persarumque exempla conjunxit.

Sluiten