Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

42

quidem illi quantum ad sensum; sed nihil praeter manuscripti lacunam desideratur, modo legamus: 'quis non sapiens expers <vani>tatis\ Omnes scimus vocabula 'vanus, vanitas', Tertulliano usitatissima esse1).

Deinde si ad propositum revertimur, primum secundi ad Nat. libri caput nihil omnino praebet de quo loquamur. Secundum caput multis locis simile est Apol. capp. 46 sq. Salomonis enuntiatio (95, 15: 'initium sapientiae metus in deum') hic omissa tanquam minus apta gentilium auribus. Sed de philosophis furatoribus ac interpolatoribus veritatis2) in Apol. (47, 1—11) multus auctor, cum in priore libro leviter tantum eos perstrinxerat; nonnulla prioris libri etiam auxit manifesto corrigendi studio. Cujus exemplum adfero ad Nat. 11 2 (95, 20), Apol. 47, 1. Illic

enim Septimius dixerat: 'licet enim per curiositatem divinis

quoque sCripturis ut antiquioribus possint videri incursasse (philosophi) et inde nonnulla dempsisse' etc. Majorem divinae scripturae antiquitatem prius tarnen demonstrare argumentisque probare debuerat3). Quod prioris libri vitium Apol. 47, 1 manifeste correxit, cum scriberet: 'adhuc enim mihi proficit antiquitas praestructa divinae literaturae', quam praestructionem legeramus Apol. 18, 1—5; in libris ad Nat. nihil simile neque in prioribus invenitur4)! In sequentibus etiam nonnulla correctoris manum

1) Cf. e multis locis ad Nat. I 8 (71, 27): 'sed unum hoe erit de vanitatibus vestrarum fabularum non otiose nobis retraclandum, quo fidem vestram vanitatibus quam veritatibus deditam demonstrare gestimus;' ad Nat. II 9 (111,4); II 12(116,9); II 16 (129, 12); 1 19 (91, 17); Apol. 11, 6; de Pallio 2 (I p. 925, 10); 'vanum jam antiquitas,' et saepe.

2) De philosophis veritatis furatoribus cf. Geffcken Zw. gr. Ap. p. XXV, 3; pp, 254, 315 et passim; Heinzii Tert.s Apol. p. 470. Cf. Tert. de an. 2 (301, 6): 'visa est quidem (philosophia scil.) sibi et ex sacris quas putant litteris hausisse.' Waltzing. cit. de an. 2 (301, 18); Tatian. 40 (41, 5); Justin. Apol. I 23, 1. Philonis Judaei locos gemellos vide apud Waltzing. ad M.F. 34,5. Josephus quoque audiatur qui (c. Ap. II 167 sq.) ait: '(ó fipèxepos vofio&hrie) eva avxov (xov &sèv) djié<pTive xai

dyévrjtov xxl xavxa neoi &eov (pgovsïv oi ooqxóxaxot nao' 'Eilrpwv oxi fiev

ididax&rioav txeivov xas agxag itagixovxos, i<3 vvv Uyetv. Quem locum attulit Heinzius op. cit. p. 380.

3) Quod ante nostrum demonstrare conati sunt et Tatianus et Theophijus.

i) Ad Nat. II 2 (96, 1) emendationem Oehleri '(passivae) flde(f>' non intellego cui Hartelius quoque oblocutus est Patr. Stud. II, p. 68, 1. Dubito an non recte Gothofredus legerlt; quodsi concedis incerta literarum vestigia fefellisse eum potuisse, propono: '(aspernata)' vel '(aspernanda) flde', coll. Apol. 47, 4.

Sluiten