Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

43

sapiunt, ut cum Apol. 47, 6 posuit: 'Epicurei (asseverant) deum otiosum et inexercitum et ut ita dixerim, neminem rebus humanis' pro alterius libri verbis (96, 7): 'Epicurei (exposuerunt) deum otiosum et inexercitum et ut ita dixerim neminem' nulla re praeterea addita — De locis ad Nat. (96, 15), Apol. 46, 8 infra agemus; locos ad Nat. (96, 17), Apol. 46, 5 in superioribus jam tractavimus copiose 2).

Quae sequuntur libro ad Nat. secundo capita 3—7 3), in Apologetico omisit auctor, haud scio an ideo quod sensit disputationem

l) De his locis vide quae infra disputabimus cap. 2. *) Supra p. 21 sq.

s) Liceat mihi pauca h. 1. dicere de loco ad Nat. II 4 (102, 4 sqq.), ubi notissimum Thaletis casum enarravit auctor. 'Merito', inquit, 'ergo Milesius Thales, {dum t)otum caelum examinat et ambulat oculis, in puteum cecidlt (turpite)r, multum irrisus Aegyptio HU: In terra, inquit, nihil perspici(ebas, cae)lum tibi speculandum existimas? cf. de an. 6 (307, 14): 'sic Thales in puteum.' Hoe Thaletis factumquod ex Platonis Theaet. 174a primum cognoscimus, multi ex posteris repetiverunt, sive ipsam fabulam rursus verbis expresserunt, sive tecte designaverunt, èt varii scriptores èt scriptorum scholiastae, èt dictorum factorumve collectores èt historiarum fictlciarum conditores (€f. Geffcken, Zw. gr. Ap. p. 109,3; Helm, Lucian and Menipp p. 43. 2; p. 280,2; Valmaggi ad Min. Fel. 12,7; Tatian. 25 [27,10 Schw.]; de historia Alexandri cf. Weinreich der Trug des Nektanebos pp. 16 sq.) apud omnes tarnen is a quo Thales deridetur, aut Bgaxxa xtg est êfi/ieiijg xai yaoisooa êegcazatvtg (Theaet. 174 a; Schol. Lucian. bis ace. 34; Donat. ad Ter. Ad. 383) aut vetula quaedam (La. Diog. I 8, 34; Benven. Imol. ad Dantis Inf. 4, 137: 'quum enim Thales pervenisset ad montem quem volebat ascendere ad speculationem siderum, casu cecidit in fossam, et dolens et clamans petebat auxilium a vetula. lila ridens dixit: Ah miser, infelix! quomodo videbis vias siderum caeli quum non videas terram quam sub pedibus habes ? — Narratiunculam hanc exhibet etiam liber qui 'Ie Cento Novelle Antiche' inscribitur (No. 38); cujus auctor pro Thalete Melisum quendam posuit; locum frustra emendaverunt. Quomodo vitium sit ortum, perspexisse mihi videor. Inclpit enim auctor ignotus: 'uno lo quale ebbe nome Melisus fue grandissimo savio in molte scienze.' Hoe varie teinptaverunt ut Thaletis nomen exsurgeret, sed vide an recte. Thaletis nomini saepe addunt antiqui Milesii vocabulum, ut Tertull. ad Nat. II 4 (102,5); ibidem II 2 (96,16); Augustin. Civ. D. VIII2 (322, 4 Domb.); Min. Fel. 19, 4 bis, qui exscripsit Cic. de Nat. Deor. I 25; Plaut. Capt. 274; alii. Itaque suspicor libri illius auctorem ignotum etiam in fonte suo repperisse verba 'Thales Milesius' fortasse mendose scripta ['Tales Melisius' aut 'Talis Melisius' vel simile quid] eaque mate intellexisse ut Latinae linguae minus peritum. 'Tales' vocabulum pro adjectivo sumpsisse et intellexisse: 'een zekere M., un tel M., un tale M.', id est: 'uno lo quale ebbe nome M.I'). Omnes igitur de femina quadam, de Aegyptio nemo. Opponet fortasse nescio quis Aesopi fabulam (72 Halm.), ubi a viro quodam Thales deridetur (jtagtcóv ng ég ijxovae z&v axsvayn&v, agoael&cóv xai pa&cbv ra. avfiflsfSrjxóxa, i<ptj jxgóg avróv co ovzog, av ra sy ovgavw flléjieiv nsigcóiievog xa êm xij! yfjg oiï% ógag;); sed du Dito an nihil

Sluiten