Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

45

Nonnulla infra tractabimus. Hujus capitis summam Apol. 10, 5—10 repetivit contractam in breviorem formam. In Apologetico autem eum priora contraxisse, non in altero libro auxisse quae dixisset, facile concedemus, si cogitamus et alias in Apologetico idem brevitatis studium in auctore deprehendere nos. Accedit aliud etsi leve fortasse. Libri ad Nat. p. 120, 14 Tertullianus versus aliquot Sibyllinos (III 108 sqq.) latine attulit, ut ante eum graece Athenagoras1), quos in Apologetico omisit. Cum apud alios Christianae fidei defensores libros Sibyllinos saepe allatos inveniamus, hoe quoque indicare videtur primam hujus partis formam in libro ad Nat. ante oculos nos habere2).

Libri ad Nat. II capitis 13 initium comparare possumus cum Apol. 11 initio. Libri illius versionem esse priorem, Apologetici vero ex illa descriptam, his locis vel maxime perspicuum est. Illic enim Tertullianus fontem et auctorem nominatim affert (121, 8): '<Varro> et qui cum eo somniaverunt', in Apologetico eum omisit8); cum Apol. 11, 2 dicat: 'imprimis quidem necesse est concedatis, esse aliquem sublimiorem Deum et mancipem4) quendam divinitatis, qui ex hominibus deos fecerit', et ad Nat. (121, 17): 'ito nullus> datur vobis renuendi locus esse mancipem quendam divinitatis' nemo non videt quanto melius in libro ad Nat. lectorum animos composuerit et comparaverit ad verba illa 'mancipem divinitatis,' quae insolite et audacius posita sunt, recte intellegenda et plene comprobanda; hic enim prius (121, 10) deos gentilium senatoribus aequavit, qui velut in curiam deorum adleguntur, summum autem deum (121, 12) Caesari, qui illos adlegit, adae-

quod ideo Oehleri emendatlone melius, quod in vocabulis ICtis usitatis ('mares et feminae' cf Modestin. Uig. 23, 2, 1 etc.; 'cives et peregrlnos') hic quoque vocem juris privati equidem requlro. Mihi reperire nihil contigit praeter vocem 'le(gaiarios),' quae et a Tertulliani stilo non aliena videtur, et lacunam fere complet; caelibes enim lege Julia legata capere vetabantur teste Qalo (II 111; II 207); legataril vocabulum apud ICtos usitatlssimum est cf. Dig. XXX sqq. passim (delegatiset fideicommissis). !) 30 (149, 17 G.) cf. Geffcken ad 1.; cf. etiam Lact. Div. Inst. I 14, 8.

2) v. Geffckeiil Ind. i. v. 'Slbyllina'.

3) Tarnen, si duorum operum alterum auctorls nomen exhibeat, alterum sine auctoris nomine ipsam rem enarret, non semper sequi, ut illud ante hoe scriptum sit, infra demonstrablmus.

4) Multa vocis maneipls exempla e Tertulliani scriptis collecta congessit Waltzing ad Apol. 11, 2.

Sluiten