Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

50

Nat. (131, 15) Croesi exemplum posuit fallaci Apollinis oraculo decepti et alterum Delphorum (132, 5), quam urbem etsi propriam Apollo de manu Pyrrhi non eruerit. Quae duo exempla in Apol. nostro loco omisit; Croesi tarnen exemplum et in Apol. legitur1) alibi sed forma longe diversa. Manifestum puto, si nostros locos spectamus, auctorem id egisse, 'ne ubique eadem retractaret', etiam in parvis. — Alia in libri ad Nat. et Apol. capitibus his de quibus agimus, inveniuntur quae aperte monstrent Apologetici versionem post alteram demum esse factam, sicut ubi de Junone Tertullianus loquitur. Ad Nat. (131, 6) affert Vergilii Aeneidos I 20 sqq., ut et Apol. 25, 8; deinde pergit:

Ad Nat. 11 17 (131, 9): 'misera adversus fata <non valuit) ! nee tarnen tantum honoris Romani fatis decreverunt, ut dedent<ibus Cartha>ginem sibi, quantum Larentinae.'

Apol. 25, 8: 'misera illa conjunx Jovis et soror2) adversus fata non valuit! Plane 'Fato statJuppiteripse?)' (9). Nee tantum tarnen honoris Fatis Romani dicaverunt dedentibus sibi Carthaginem adversus destinatum votumque Junonis, quantum prostratissimae lupae Larentinae.'

In Apologetico igitur alterius libri verba integra repetivit, nonnulla tarnen addidit, id videlicet agens ut quam acerrime in Junonem opibus infirmam inveheretur numenque ejus quam maxime offenderet. Adnotare insuper debemus in novis quae addidit, etiam Vergilii versus partem praeter eos quos in exemplari invenit, ultro eum recepisse. Apologetici recensionem hic esse posteriorem haud facile quis negaverit. — Idem animadvertas in his quoque:

1) Apol. 22, 10: 'in oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent (daemones scil) in eventum, sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi.'

2) Verg. Aen. I 46: 'ast ego, quae divom incedo regina, Jovisque et soror et conjunx, una cum gente tot annos bella gero.'

3) Auctor versus ignotus latet.

Sluiten