Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

51

ad Nat. II 17 (133, 8): 'regnum universae nationes <suis quaeque te>mporibus habuerunt ut Assyrii, ut Medi, ut Persae, ut Aegyp<tii>.'

Apol. 26, 2: 'regnaverunt et Babylonii ante pontiflces et Medi ante quindecimviros et Aegyptii ante Salios et Assyrii ante Lupercos et Amazones ante virgines Vestae.'

In Apologetico hic Tertullianus id quod demonstrare vult, ante Romanos scilicet et alios populos deis suis fretos regna tenuisse, quanto fortioribus et efficacioribus verbis expressit! Hujus libri recensionem post alteram esse conscriptam hic certum esse omnino videtur. Sed de his quoque locis infra capite 2 copiosius disputare propositum nobis estx).

lamque primi curriculi metam attigimus. Ex superioribus cognoscere potuimus haec. Cum antea suspicari liceret, etiamsi concederemus Apologetici summam post inscriptos ad Nationes libellos esse compositam, tarnen locos aliquot mente esse conceptos vel etiam scriptura expressos jam turn cum libros ad Nationes componeret, — constabat enim èt ambo illa opuscula intra brevissimum temporis spatium esse confectos èt auctorem cum illos libros conderet, Apologetici dispositionem adumbratam mente jam volvere2), — cum antea, inquam, suspicio ista surgere etiam posset, nunc absurdam et falsam eam pro certo cognovimus. Nam ubicunque duorum operum locos gemellos non solum com-

!) Restat ut pauca dicam de loco ad Nat. (133, 10), quantum ad Iectionem traditam. Liber Agobardi habet: 'et tarnen qui amiserunt (regnum), non sine religionibus et cultu et depropitiorum deorum mora<bantur>' etc. Depropitiorum vocabuli monstrum Oehlerus ad L defendit dicendo: 'Dii depropitil sunt qui non amplius sunt propitii, immo irati atque infesti, et est pro etiam.' Hactenus ille. Sed quod meritum in iilo si Romani populos aliquot vicerunt postremo a quibus ipsl dei sui aversi erant? Immo contextus ac sensus requirunt propitios deos, deobs ikécos. Quod Hartelius senslt qui coniciebat (Patr. Stud. II p. 8 . 3): 'sine rel. et cultu et <lau>de prop. deor.' Miror neminem, ut videtur, verum perspexisse: mecum rescribe: 'non sine religionibus et cultu et de<lubris> prop. deor.,' et confer ipsius Tertulliani verba (132, 16): 'strages . . . templorum, . . . caedes . . sacerdotum, . . . rapinae... <sacr>orum.' Suspicor autem vocabulum delubris sive partim sive totum in archetypo libro versus fine scriptum fuisse.

2) In libellis ad Nat hic illic (I 2 [60, 221) provinciarum praesides adloquitur ut in Apol. Praeterea Apol. multis locis adnuntiat. Cf. Heinzii Tert.s Apol. p. 285; Monceaux, Hist. litt de 1'Afr. chrét. I pp. 212 sqq.

Sluiten