Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

52

parare, sed etiam verborum differentias notare potuimus, invenimus in Apologetico auctorem nunc altefius operis errorem correxisse, nunc nova exempla, ut propositum demonstraret, addidisse, saepe nimiam illius longitudinem redegisse ad formam cum breviorem turn acriorem et facetiorem. In duobus operibus comparandis gradationem ut ita dicam quandam et velut ascensum ad sublimiora haud dubie animadvertimus, non quantum ad scriptoris opiniones et mentis cogitationes, ut quispiam opinatus estsed si stilum genusque loquendi tuemur. In Apologetico enim prioris libri dispositionem hic illic meliorem vidimus factam, multas res novas additas quo melius auctor monstranda monstraret, vetera quoque prioris libri vocabula singula novis mutata quibus melius gentilium deos aut ridiculos aut sceleratos esse ostenderet. Itaque, ne plura, ubique in duobus operibus comparandis sive plane erat certum, sive suspicari saltem licebat, Apologetici recensionem post alteram demum esse factam: dubitare jam non possumus quin Tertullianus post libellos ad Nationes totos demum confectos et absolutos nullo temporis spatio intermisso Apologetici librum coeperit scribere2). Cognovimus insuper, qua ratione auctor Apologeticum condens illo certe fonte uti sit solitus.

lam interim calamum ponere liceret, nisi aliqua de libris ad Nationes dicenda adhuc manerent. Multi enim mirati sunt illorum librorum divisionem et compositionem; monuerunt auctorem nonnusquam in secundo libro repetivisse quae priore jam dixisset; èt hujus libri initio praefationem aliquam vel prooemium desiderari èt in fine secundi libri epilogum. Quinetiam est qui suspicatus sit nos illos libros non integros ac plenos possidere8). Adversus quos haec dicenda nobis erunt.

h Monceaux, Hist. littéraire de 1'Afrique chrétienne 1 p. 218, cui Heinzius (op. cit.

n. 285, 1) oblocutus est. w •_>u

i) Heinzio igitur (op. cit. pass.) plane nos adsentiri nemo non videt. Cf. Labriolle, Histoire de la Littérature latine chrétienne p. 94.

S) v Ebert, Oesch. der Christl. lat. Lit. p. 40: 'Diese 'an die Heiden' überhaupt ger chtete Apologie (ist) uns aber nur unvollstandig erhalten.' - Cf. Heinzium, Terts Aoö p 288 1, qui de libris ad Nat: 'eine Disposition.' inquit, 'ist überhaupt nicht'gegeben: das zweite Buch bildet eine Abhandlung für sich. ohne daszimVerlauf oder am Schlusz des ersten irgend etwas auf diese Fortsetzung hinwiese. Das erste Buch geht so stracks In medlas res, dasz man auf die Vermutung kommen

Sluiten